A01129:22
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Excluditur ab illis Romanus pontifiex: ut dominus, fateor, ut hospes, non excluditur: atrecipitur tamen Christus. Hunc ut dominū amplectuntur, vocē agnoscunt & obtemperant: Tuam verò, pontifex, quia nō noverint, siminus admittant, quid est quod: ibi doleat? Nempe opinor 1simul adorari ab ipsis postulas. At quid si nec Christus recipiin Anglia, nisi eiecto pontifice, nec pontifici locus esse apud illos cum ista religione, nisi excluso Christo paterit! Viri eos caedere, quū utrique pariter seruire non licet, par esse putas? Clamitat in deserto laudatissimus ille prophetarum ⟨p. 6⟩plusquam propheta Johannes illū oportet 2crescere, me verò minui. Tuque Christi gloriā aliter accrescere in suo ipsius templo nisi tua simul cum illius coniuncta potestate, nō patiere? Qui si seruū te illius & amicum profiteare, quin igitur domini tui commodis ingenuè faveas, simulque conseruis tuis communi Domino applaudentibus congratulere. Cedò, an non aequū abs te postulamus? Sin aliter est, ut extra seruorū numerū te non ut ecclesiae nostrae consortem, sed ut fidei dominū admitti postules, jam nō nos ipsi te, fed sacrae literae ex regnis te nostris excutiunt, In quibus unus nobis dominus, una fides expressissimè designatur. Quemadmodū apud eundē 3rursus audimus Apostolū. Non qud dominamur (inquit) fidei vestae, Quin & Petrus minimè 4imperiosus Apostolus dominants in clero nec alios pertulit, nec unquā ambiebat ipse quod 5in aliis improbarat. Probè enim meminerat cuius is domini discipulus esset. Eius nimirum, qui humanarum rerū semper contemptor maximus de dignitate & primatu contenderet nunquam, sed qui per humilitatem seruiret omnibus.
Excluditur ab illis Romanus pontifiex: vt dominus, fateor, vt hospes, non excluditur: atrecipitur tamen Christus. Hunc vt dominū amplectuntur, vocē agnoscunt & obtemperant: Tuam verò, pontifex, quia nō nouerint, siminꝰ admittant, quid est quod: ibi doleat? Nempe opinor