A01129:35
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quid quod à doctis etiam magnisque Theologis 1idem hoc pertentatum exhistoriis cognovimus, ut ad modum aliquem superbissimae sedis tyrannidem revocarent. At ne hi quidem quicquam profecerunt. Mox enim vel in carceres, vel ad palinodiam, velad supplicia abrepti obmutescere cogebantur. Quo in numero infinita piorum Martyrum capita praeter Valdenses, Albigenses, Merindolanos, Bohaemos in annaliū monumentis referuntur, Quae res alia exitio fuit Hieronymo Savovarollae viro optimo, cuius insignes conciunculas Italica loquentes lingua & Venetiis excusas, ne adhuc quidē Italia ipsa perferre poterit. Quid duos monachos illos, qui Avinione exurebantur sub Innocentio sexto? 2Quid aliud Guliel. Sautriū Suynderbiū, Thorpū, Gualterū Brutū doctiss. Ivvenem, Joannem ⟨image 15⟩Badbium, Cobhamum generosiss. heros, caeterosque eius memoriae innumeros in cineres re•degit? Quid Joan. Wiclevum mortuum etiam è tumulo exagitatuit? Accensentur huic Catalogo, quos honoris otiam causa recenseo Taulerus, Wesellus, Groningensis, Hiltenius Isennacensis, Guliel. de sancto amore, Nicolaus Oremmus, Gulielmus Laudunensis, Joan. Poliacensis, Armacanus, Petrus de Vineis, 3Tulliensis Archiepiscopus cuius meminit Aventinus.
Quid quod à doctis etiam magnisque Theologis 1idem hoc pertentatum exhistoriis cognouimus, vt ad modum aliquem superbissimae sedis tyrannidem reuocarent. At ne hi quidem quicquam profecerunt. Mox enim vel in carceres, vel ad palinodiam, velad supplicia abrepti obmutescere cogebantur. Quo in numero infinita piorum Martyrum capita praeter Valdenses, Albingenses, Merindolanos, Bohaemos in annaliū monumentis referuntur, Quae res alia exitio fuit Hieronymo Sauouarollae viro optimo, cuius insignes conciunculas Italica loquentes lingua & Venetiis excusas, ne adhuc quidē Italia ipsa perferre poterit. Quid duos monachos illos, qui Auinione exurebantur sub Innocentio sexto? 2