A01129:229
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Qua de re iterum Augustinū audiamus. Noli 1dubitare, inquit, ibi nune esse hominem Christum Jesum unde venturus est, memoriterque recole & fideliter tene, Christianam confessionem quoniam resurrexit à mortuis, ascendit in coelū, sedet ad dextram patris, nec aliunde, quàm inde venturus est ad vivos' & mortuos judicandos in eadē corporis forma & substantia, cui is immortal itatem dedit, naturam non abstulit. Secundū hanc formam non est putandus ubique […]. Cavendum est enim ne ita divinitatem astruamus hominis, ut veritatemus corporis auferamus. Non est autem consequens, ut quod in Deo, ita sit ubique, ut Deus: Itidem & nos in illo vivimus movemur & sumus, nec tamen sicut ille ubique sumus, sed aliter homo ille in Deo, aliter Deus ille in homine, proprio quodā & singulari modo. Una enim persona Deus & homo est, & virū que unus Christus Jesus: ubique per id quod Deus est, in coelo autem per id quod homo est. &c. Habetis Augustini expositam modò sententiam de Sacramento corporis, verbis non minus perspicuam, ratione illustrem, qoàm ponder & autoritate gravem. Cui si nihil praeterea accederet; sat nobis vel in uno hoc testimonio praesidij positum atbitrater, ad refellendam […] doctrinae absured […].
Qua de re iterum Augustinū audiamus. Noli 1dubitare, inquit, ibi nune esse hominem Christum Iesum vnde venturus est, memoriterque recole & fideliter tene, Christianam confessionem quoniam resurrexit à mortuis, ascendit in coelū, sedet ad dextram patris, nec aliunde, quàm inde venturus est ad viuos' & mortuos iudicandos in eadē corporis forma & substantia, cui is immortal itatem dedit, naturam non abstulit. Secundū hanc formam non est putandus vbique 〈…〉. Cauendum est enim ne ita diuinitatem astruamus hominis, vt veritatemꝰ corporis auferamus. Non est autem consequens, vt quod in Deo, ita sit vbique, vt Deus: Itidem & nos in illo viuimus mouemur & sumus, nec tamen sicut ille vbique sumus, sed aliter homo ille in Deo, aliter Deus ille in homine, proprio quodā & singulari modo. Vna enim persona Deus & homo est, & virū que vnus Christus Iesus: vbique per id quod Deus est, in coelo autem per id quod homo est. &c. Habetis Augustini expositam modò sententiam de Sacramento corporis, verbis non minus perspicuam, ratione illustrem, qoàm pondere & autoritate grauem. Cui si nihil praeterea accederet; sat nobis vel in vno hoc testimonio praesidij positum atbitrater, ad refellendam doctrinae absured .