Quare agite, illustrissimi principes, […] Heroes serenissimi, evigilet tandem aliquando prudentia vestra. Obsistite furori & audaciae. Si parum vos afficiat honoris vestri, suaque cuiusque libertatis ratio, id Christo salte, cui omnia debetis, tribuite, ut ecclesiae vos ipsius misereat, ut immanitatem à corporibus, impietatem à conscientijs ⟨image 114⟩civium vestrorum arceatis, ne lupi catulos alere in Reipublicae perniciem velitis. Orat vos patria vestra, orat omnium bonorum coetus, flensque obsecrat, ut veritati, ut innocentiae, ut sanae doctrinae jam diu afflictae, post diuturna bonorum incendia & […], tandem aliquando pietatis vestrae beneficio à metu animos erigere a crespirare liceat. In vobis situm est, ut inconditi hi motus consilescant. Non ut armata vi in hostem irruatis, non ut stragem no strorum vindicetis, id postulamus. Satis jam satis bellorum est. Satis superque effusum est Christiani sanguinis. Quod autem à pietate vestra, vota efflagitant nostra, illud est, quod nihilominus honori vestro gloriosum, quàm communi omnium saluti consultum fuerit: ut pro autoritate vestra, & veteri maiorum exemplo, coactis doctorum hominum comitijs, concilium, si fieri possit, eiusmodi instituatur, quod non tam generale sit, quàm liberum. In quo cogatur Pontifex Romanus 1causam fuae autoritatis & doctrinae disceptare. Qui si vincat justis scripturae firmamentis, palmam ferat: sin minus, quod mereatur. Quid in hac rerum calamitate proponi vel utilius, aut studio vestro dignius possit? Sin nulla superest concilij huiusce spes, tamen ut unusquisque vestrum id domi procuret, quod in concilio praestandum fuit: ut errores corrigantur, ut rectae doctrinae fonts, procul eiectis Romanae corruptelae paleis & quisquilijs, nativae restituantur puritati, ut subditis vestris liceat ad sacra evangelij instituta, non ad pontificis decreta, ⟨p. 112⟩mores & conscientias suas componere: […] ijsdem sat sit, suis solùm obsequy principibus. Nam quid Romana tyrannis in vestris agat provincijs, […] turbas, nihil video. Quod si verò ea nune […] olim fuit, rerū Christianarū conditio, […] recens adhuc ecclesia sub principū Ethnicorum imperijs continebatur, rectè tum […] in procurandis ecclesiae rebus, episcoporum implorari autoritas.
Quare agite, illustrissimi principes, 〈…〉 Heroes serenissimi, euigilet tandem aliquando prudentia vestra. Obsistite furori & audaciae. Si parum vos afficiat honoris vestri, suaque cuiusque libertatis ratio, id Christo salte, cui omnia debetis, tribuite, vt ecclesiae vos ipsius misereat, vt immanitatem à corporibus, impietatem à conscientijs ⟨image 114⟩ciuium vestrorum arceatis, ne lupi catulos alere in Reipublicae perniciem velitis. Orat vos patria vestra, orat omnium bonorum coetus, flensque obsecrat, vt veritati, vt innocentiae, vt sanae doctrinae iam diu afflictae, post diuturna bonorum incendia & 〈…〉, tandem aliquando pietatis vestrae beneficio à metu animos erigere a crespirare liceat. In vobis situm est, vt inconditi hi motus consilescant. Non vt armata vi in hostem irruatis, non vt stragem no strorum vindicetis, id postulamus. Satis iam satis bellorum est. Satis superque effusum est Christiani sanguinis. Quod autem à pietate vestra, vota efflagitant nostra, illud est, quod nihilominus honori vestro gloriosum, quàm communi omnium saluti consultum fuerit: vt pro autoritate vestra, & veteri maiorum exemplo, coactis doctorum hominum comitijs, concilium, si fieri possit, eiusmodi instituatur, quod non tam generale sit, quàm liberum. In quo cogatur Pontifex Romanus 1causam fuae autoritatis & doctrinae disceptare. Qui si vincat iustis scripturae firmamentis, palmam ferat: sin minus, quod mereatur. Quid in hac rerum calamitate proponi vel vtilius, aut studio vestro dignius possit? Sin nulla superest concilij huiusce spes, tamen vt vnusquisque vestrum id domi procuret, quod in concilio praestandum fuit: vt errores corrigantur, vt rectae doctrinae fontes, procul eiectis Romanae corruptelae paleis & quisquilijs, natiuae restituantur puritati, vt subditis vestris liceat ad sacra euangelij instituta, non ad pontificis decreta, ⟨p. 112⟩mores & conscientias suas componere: 〈…〉 ijsdem sat sit, suis solùm obsequi principibus. Nam quid Romana tyrannis in vestris agat prouincijs, 〈…〉 turbas, nihil video. Quod si verò ea nūe 〈…〉 olim fuit, rerū Christianarū conditio, 〈…〉 recens adhuc ecclesia sub principū Ethnicorum imperijs continebatur, rectè tum 〈…〉 in procurandis ecclesiae rebus, episcoporum implorari autoritas.
- 1Provocatio ad concilium publicum, in quo de toto statu & causa pontificis liberis doctorum suffragits decer nature.Prouocatio ad concilium publicum, in quo de toto statu & causa pontificis liberis doctorum suffragits decer natur.