A01129:23
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed protinùs hîc excipitur ab istorum nonnullis. 1Quid, inquiunt, an non dominos eos nominamus, qui tanquam dei ministri, imperio & principatu funguntur in terris? Rectè, sit ergo suae quisque ditionis dominus, cui in hoc ipsum divina praefecit vocatio, ut dominetur. Sed quid hoc ad Petrum? quid ad Apostolos, virosque Apostolicos, qui in hoc vocati sunt ut populo DEI prosint, non ut praesint ac ⟨image 9⟩principentur, ut excolant pascantque gregem Domini sui, non ut ipsi dominium in gregem exerceant. Non enim tyrannis, non dominatio est, sed officium atque cura, functio pastoralis. Atque ut cura est, ita neque ulterius cura haec se porrigit, quā ad eos, quorum propriè suscepta ei sit procuratio, tum neque aliter accommodanda, quàmea 2duntaxat ratione, quae propriè ipsorum conueniat instituto, quibus cura mandata est. Neque enim paedotriba, quia liber is admovetur instituendis, idcirco jus sibi parentum in filios, aut principis in subditos adsumit, quin nec aliter in schola ferendus, quàm ut recta sanáque doceat. Itidem quum sacri pastoris omnis in eo sita sit administratio, ut conscientias tractet Christianorum, ut propagando Christi regno studeat, intra fines suae scholae see contineat, pastorem se, non principem, seruum non dominum praebeat. Aliud est imperium gerere, publica & Christiana autoritate: aliud Christi seruum esse in pascendo grege & sub imperio contineri: Quanquam & in hoc ipso quoque seruiendi genere non deest sua quaedam dignitas. Sicut in omni republica quae eximia & praeclarasunt, facilè ipsa per se lauds bonorum & admirationem excitant: ita qui ad ecclesiam accedunt divinis spiritualium charismatum dotibus, ac Christi virtute delibati, nunquam his defutura est, nec ambientibus, sua reverentia & dignitas, quae nimirū viros bonos & admirandos semper comitari solet: non quae principes tamē eos, non quae terrarum Dominos, ⟨p. 7⟩nō quae Monarchas faciat, nec quae justis etiam Monarcharum imperiis eos eximat.
Sed protinùs hîc excipitur ab istorum nōnullis. 1Quid, inquiunt, an non dominos eos nominamus, qui tanquam dei ministri, imperio & principatu funguntur in terris? Rectè, sit ergo suae quisque ditionis dominus, cui in hoc ipsum diuina praefecit vocatio, vt dominetur. Sed quid hoc ad Petrum? quid ad Apostolos, virosque Apostolicos, qui in hoc vocati sunt vt populo DEI prosint, non vt praesint ac