A01129:36
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed nimis ista antiqua praetereo, quae si singula commenmorare vellem, nimium dilatanda esset oratio: Propius ad tempora accedo viciniora. In quibus nescio quo modo Romanae impietatis multo magis erupit ferocia, tum vero maximè, quum sanctiss. virum Johan. Hussiū, 1ciusdemque martyrii consodalem Hieron. Pragen. fide publica evocatos summa perfidia cum pari coniuncta crudelitate scelestissimo mactastis incendio. Factum id negare pontifex non potes. Si causam abs te quaeram, quid ais tandem? quid commeruere? quid patrarant? an aliquid contra Christi numen impiè? Nihil minus, sed quia fastum pontificium boni viri pro fide sua ac officio vellicare sunt ausi. Eò tum provecta fuerat Babylonicae meretriculae cum summa potentia par juncta crudelitas, ut neque contra eam mutire auderet quisquam, neque si id faceret, quicquam proficeret.
Sed nimis ista antiqua praetereo, quae si singula commenmorare vellem, nimium dilatanda esset oratio: Propius ad tempora accedo viciniora. In quibus nescio quo modo Romanae impietatis multo magis erupit ferocia, tum vero maximè, quum sanctiss. virum Iohan. Hussiū, 1ciusdemque martyrii consodalem Hieron. Pragen. fide publica euocatos summa perfidia cum pari cōiuncta crudelitate scelestissimo mactastis incendio. Factum id negare pontifex non potes. Si causam abs te quaeram, quid ais tandem? quid commeruere? quid patrarant? an aliquid contra Christi numen impiè? Nihil minus, sed quia fastum pontificium boni viri pro fide sua ac officio vellicare sunt ausi. Eò tum prouecta fuerat Babylonicae meretriculae cum summa potentia par iuncta crudelitas, vt neque contra eam mutire auderet quisquam, neque si id faceret, quicquam proficeret.
- 1Joan. Hussius Hiero. Pragensis.Ioan. Hussius Hiero. Pragēsis.
Quamobrem si immensa haec imperii vestri ⟨p. 13⟩