A01129:236
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ex quo vides, Romane […], […] amissis oculis, nihil videas, quae tum […] illorum, de […] & […], […] veteres orthodoxos institutio: & quàm […] non tam ab ecclesiae antiquitate, quàm à veritate scripturae dissidet recens hoc transubstantiationis vestrae nugamentum. Id quod à vestris etiā nonnullis recentior is memoriae consodalibus non minùs acutè perspectum, quàm […] confessum nec ipse ignorare poteris. Neque […] ignotum tibi arbitror vel autorem ipsum, vel autoris 1verba, qui […] ipse transubstantiationem […] negare sit aufus, non dubitavit tamen, […] de re sententiam liberè […]: In synaxi, inquit, transubstantiationem ferō definivit ecclesia: Diu satis crat credere, sive sub pane consecrato, sive quocumque modo adesse verum corpus Christivbi ⟨p. 101⟩rem propius contemplata est, ubi exactius expendit certius praescripsit, &c. Quin nec multū 2ab eadem chorda dissonat Joan. Fyssherus Episc. Roffensis: haud postremus pontificiae ecclesiae Apostolus: qui in libro defensionis suae, pro rege Angliae, de transubstantiatione & usu sacramenti disserens, huc redit denique, ut eam autoritate & ponder ecclesiae niti magis, quàm posse è divinis literis & Evangelio satis probari, confirmet. Neque istud quidem malè. Quis enim ignorat primis illis ecclesiae initijs, multisque post seculis, spirante adhuc Bede, Betramo & Rabano Mauro, usque ad Hildebrandum, & Innocentium tertium, nec auditum transubstantiationis fuisse nomen, quoad tandem in Laterano Concilio publicè lex sancita de substantia panis è sacramento reijcienda, fuisset. Quòd si verò ante hoc concilium certum aliquid publicè ac constanter in ecclesia receptum fuisset, quid sibi tum volunt apud successores tor discrepantium sententiae & opinions, quorum alij dicunt, alij negant, quibusdam ita videtur, quod rursus non concedunt alij: alij putaverunt, quidam 3ita tradunt substantiam panis & vini remanere. Lombardus ipse conuersionem esse autumat. Qualis tamen sit conuersio, formalis, an substantialis, an alterius generis ipse definire non audet. Quin & in eodem luto defixis 4inhaerens pedibus Gabriel Biel: Quomodo sit ibi corpus Christi, utrum per conuersionem alicuius in ipsum, ansine conuersione incipiat