A01129:238
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
O pulchrè videlicet stabilitam transubstantiationis causam, quae non alio nixa fundamento see sustentat, quàm Romanae solùm ecclesiae tam recenti non minus, quàm futili decreto: quae priscis olim maioribus nec audita unquam, nec cognita, ortum non antè coepit, quàm laxatus 1è tarraro Sathanas, post mille annorum vincula; in publicum grassari, & turbulenta seduction cuncta foedare permitteretur. Haec etenim soluti Daemonis auspic a in ea ferè ipsa inciderunt tempora, quibus Hildebrandus, aut non multò post eum Innocentius tertius suam joierunt hierarchiam. O sanctum & catholicum transubstantiationis dogma, ab his videlicet autoribus, & temporibus proseminatom? O scitos fallendi artifices? A quibus tamen si quis exigat suae doctrinae originem, nō dubitant jam ilicò adusque Apostolica tempora, adeoque ad Melchisedechi vetustatem transubstantiationis […] ⟨p. 102⟩primordia producere, non multum dissimili exemplo, 2atque Gabaonitae olim veteres suos ostentabant calceos. Praeferunt deinde ecclesiae suae autoritatem, quam tanquam Gorgoneum caput, in vulgi aures atque oculos solenns supercilio ingeminant. In quo haud imperitè facerent, nisi sacrae Dei literae, hanc ipsam ecclesiā, quā pro catholica vē ditant, pro meretrice verè Babylonica nobis jam ante depingerent.
O pulchrè videlicet stabilitam transubstantiationis causam, quae non alio nixa fundamento se sustentat, quàm Romanae solùm ecclesiae tam recenti non minus, quàm futili decreto: quae priscis olim maioribus nec audita vnquam, nec cognita, ortum non antè coepit, quàm laxatus 1è tarraro Sathanas, post mille annorum vincula; in publicum grassari, & turbulenta seductione cuncta foedare permitteretur. Haec etenim soluti Daemonis auspic a in ea ferè ipsa inciderunt tempora, quibus Hildebrandus, aut non multò post eum Innocentius tertius suam ioierunt hierarchiam. O sanctum & catholicum transubstantiationis dogma, ab his videlicet autoribus, & temporibus proseminatom? O scitos fallendi artifices? A quibus tamen si quis exigat suae doctrinae originem, nō dubitant iam ilicò adusque Apostolica tempora, adeoque ad Melchisedechi vetustatem transubstantiationis 〈…〉