A01129:24
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod igitur ad jura principum attinet, quū tanta sit regionum, populorū, legū ac linguarū in mundo varietas, nihil est divina praesciptione conuenientius, quàm ut in omni hominum societate, summa rerum potestas ad unum aliquem tanquam ad caput primarium deferatur: cuius autoritate & imperio caeteri omnes contineantur, singulisque sua cuique officia, ac munera, ut quidque in republica gerendum est, distribuantur. Ex quo sublimiores potestates à Deo (ut est apud 1Apostolum) necessario dominantur, licet eaedē suis tamen finibus & pomeriis quibusdam à Domino 2circumscriptae. Universalem verò totius ecclesiae aut fidei Dominum & caput, praeter unum Christum, nee regem, nec imperatorem quemcunque agnoscimus. At quis te tum gubernaculis universae ecclesiae Dei tam longè lateque per omnes mundi plagas disseminatae praefecit unquam, Roman pontifex? Aut quis ante te, tam superbo cognomine sese jactare unquam, vel Apostolorum tempore, vel post eorum memoriā auditus est, sine gravissima optimi cuiusque reprehensione? Aut qua fronte denique tute ipse id auderes unquam tibi arripere, ut solus pro oecumenico universi nominis Christiani ecclesiarcha colaris, nisi Antichristus esses? Quamobrem quîd hîc agas Roman praesul, aut quîd agere potius debeas, etiam atque etiam tecum cogita. Quod si in eo maiestatem tuam laedi à nobis putes, ⟨image 10⟩quod è finibus nostris te eiiciamus, quaeso à te, ut quum verè recordari tecum voles, quantum hactenus emolumenti tibi hactenus, accreverit ex nostra erga to obedientia, nunc istud nos edoceas, quid in hac nominis tui autoritate situm sit, cur eadem diutius sit nobis necessario retinenda.
Quod igitur ad iura principum attinet, quū tanta sit regionum, populorū, legū ac linguarū in mundo varietas, nihil est diuina praesciptione conuenientius, quàm vt in omni hominum societate, summa rerum potestas ad vnum aliquem tanquam ad caput primarium deferatur: cuius autoritate & imperio caeteri omnes contineantur, singulisque sua cuique officia, ac munera, vt quidque in republica gerendum est, distribuantur. Ex quo sublimiores potestates à Deo (vt est apud 1Apostolum) necessario dominantur, licet eaedē suis tamen finibus & pomeriis quibusdam à Domino