Age, & qui ista disputant tam pertinaciter de 1maiorum imitatione, scire ab istis cupiam, quid de Antichristo mihi respondeant: venturum […] eum aliquando, aut quum aduenerit ubi tandem regnaturum esse affirment? Si in ecclesia putent, qualia tum ecclesiae illius tempora regnante Antichristo, mihi descripturi sunt, veritatis nè ea an erroris futura? At quî fieri possit, ut inualescente Antichristo, hominumque animis insidente, nō ad tempus succumbat veritas, errorque maiorē ecclesiae partem possideat? Et ubi tum isti ecclesiam Christi mihi constituent, in monténe sitam, quae conspicua in oculis omnium efflorescant? an in latebris potius delitescentem: quum grassante persecution, mulier amicta sole cogatur in solitudinem: ⟨image 116⟩quunvincantur sancti: quum triumphet meretrix sanguine sanctorū temulenta: ubi jā publica haec, inquam, & perpetua veritatis victoria, quam sibi in ecclesia pollicentur nonnulli? Ubi ecclesia illa quae errare non possit, quum in ecclesia occidentur sancti? quum omnia occupabit pseudopropheta? omnia bonorum sanguine cruentabit? quum ipsi etiam in periculum electi venient, ut seducantur? quum denique tanta incrudescet 2in pios persequutionis vis, ut ipsa periculi magnitudo malorum finem praefinito tempore breviorem sit allatura? quando & templum ipsum domini usurpabit perditus ille filius? quae omnia si adimpleta cernimus, negarique non possit, quin in templo Dei jam diu versatus retectusque sit Antichristus: qui jam illi sunt, qui ad morem maiorum & consuetudinem temporum eorum, quae Antichristo succubuerunt, 3nos provocant? quique successionem pontificiam ab ipsis Apostolis integram ac illibatam, dominante tam diu in ecclesia Dei Antichristo, jactitant? Sin negabunt adhuc apparuisse hunc Christi aduer sarium, ô duram nimisque deplorandam Christianorum conditionem? Nam si paucis his anms, ex quo tempore cruces in Christianorum vestibus apparuerunt sub Imperatore Maximiliano, tanta sit caedes facta Christianorum Martyrum, author pontifice Romano, quanta vix cuiquam sit credibilis, certè si tot ⟨p. 114⟩4tantisque tormentis exhausta jam antè fuerint not Christianorum millia, Christi causa & Evangelij, tranquillis adhuc istis & Christianis temporibus, quid posthâc in Antichristianis sit expectandum?
Age, & qui ista disputant tam pertinaciter de 1maiorum imitatione, scire ab istis cupiam, quid de Antichristo mihi respondeant: venturum 〈…〉 eum aliquando, aut quum aduenerit vbi tandem regnaturum esse affirment? Si in ecclesia putent, qualia tum ecclesiae illius tempora regnante Antichristo, mihi descripturi sunt, veritatis nè ea an erroris futura? At quî fieri possit, vt inualescente Antichristo, hominumque animis insidente, nō ad tempus succumbat veritas, errorque maiorē ecclesiae partem possideat? Et vbi tum isti ecclesiam Christi mihi constituent, in monténe sitam, quae conspicua in oculis omnium efflorescāt? an in latebris potius delitescentem: quum grassante persequutione, mulier amicta sole cogatur in solitudinem: ⟨image 116⟩quūvincantur sancti: quum triumphet meretrix sanguine sanctorū temulēta: vbi iā publica haec, inquam, & perpetua veritatis victoria, quam sibi in ecclesia pollicentur nonnulli? Vbi ecclesia illa quae errare non possit, quum in ecclesia occidentur sancti? quum omnia occupabit pseudopropheta? omnia bonorum sanguine cruentabit? quum ipsi etiam in periculum electi venient, vt seducantur? quum denique tanta incrudescet 2in pios persequutionis vis, vt ipsa periculi magnitudo malorum finem praefinito tempore breuiorem sit allatura? quando & templum ipsum domini vsurpabit perditus ille filius? quae omnia si adimpleta cernimus, negarique non possit, quin in templo Dei iam diu versatus retectusque sit Antichristus: qui iam illi sunt, qui ad morem maiorum & consuetudinem temporum eorum, quae Antichristo succubuerunt, 3nos prouocant? quique successionem pontificiam ab ipsis Apostolis integram ac illibatam, dominante tam diu in ecclesia Dei Antichristo, iactitant? Sin negabunt adhuc apparuisse hunc Christi aduer sarium, ô duram nimisque deplorandam Christianorum conditionem? Nam si paucis his anms, ex quo tempore cruces in Christianorum vestibus apparuerunt sub Imperatore Maximiliano, tanta sit caedes facta Christianorum Martyrum, autore pontifice Romano, quanta vix cuiquam sit credibilis, certè si tot ⟨p. 114⟩4tantisque tormentis exhausta iam antè fuerint not Christianorum millia, Christi causa & Euangelij, tranquillis adhuc istis & Christianis temporibus, quid posthâc in Antichristianis sit expectandum?
- 1Temporis con suetudo […] imitatio, neque omnium, neque omninò, neque in omnibus proban da est.Temporis cō suetudo 〈…〉 imitatio, neque omnium, neque omninò, neque in omnibus proban da est.
- 2Mat. 24.
- 3Vide Staurostichon Joan. Francisci Pici Mirandul. de mysteriis crucis dominicae delapsis nuper per Ger maniamtempore Maximiliani Regis Roman.Vide Staurostichon Ioan. Francisci Pici Mirandul. de mysteriis crucis dominicae delapsis nuper per Ger maniamtempore Maximiliani Regis Roman.
- 4Anno. 1501.