A01129:26
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Verum ad initiandos Episcoporum & ecclesiasticarum ordines necessariū ducitur pontificis autoramentum. Siquidē Episcopos alioqui legitimos esse pernegant, nisi huius auspitiis designatos. At hoc quid aliud est, quàm ecclesiam liberae electionis munere legitimo & autoritate orbare, hancque ipsam ecclesiā, quae Christi sponsa 1sit, pontifici subijcere, non pontificē ecclesiae? quū tamē Paulus apost. ad Cor. scribens, ipsos etiā apostolus ecclesiae subijcere minime dubitabat, ijs verbis: omnia, inquit, vestra sunt, sive Paulus, sive 2Caephas, sive Apollo, sive praesentia sive futura: vos Christi (nō pontificis, ait) Christus verò dei. Breviter quod ad [Greek or Hebrew] illā attinet, quā illi sine pontificio Chrismate illegitimā omnino putant, qui minus idē ecclesiis nostris licebit, in comitijs ecclesiasticis, suisque pastoribus constituendis, quod Cardinalibus Romanis in suo licebit pontifice? Nam si Romae nulla ferè succedere soleat hominū aut palliorū consecratio, nisi quae sit mercenaria, nec ulla ferè manus imponitur, quā non perungant [Greek or Hebrew] magis quā [Greek or Hebrew] Cedò, quid obstat, quo minùs licita & Canonica videatur nostrarū ecclesiarū ordinatio, quae legitime canonū prescription peragitur non sine doctrinae examine, morū inspection, & ecclesiae simul adiuncta consensione, praesertim quū ipse pollicetur dominus: sicubi duo aut tres de re quaque consenserint ⟨image 11⟩3in nomine ipsius, Patrem ipsum illotū suffragiis non defuturum.
Verum ad initiandos Episcoporum & ecclesiasticarum ordines necessariū ducitur pōtificis autoramentum. Siquidē Episcopos alioqui legitimos esse pernegāt, nisi huius auspitiis designatos. At hoc quid aliud est, quàm ecclesiam liberae electionis munere legitimo & autoritate orbare, hancque ipsam ecclesiā, quae Christi spōsa 1sit, pontifici subijcere, nō pontificē ecclesiae? quū tamē Paulus apost. ad Cor. scribens, ipsos etiā apostolus ecclesiae subijcere minime dubitabat, ijs verbis: omnia, inquit, vestra sunt, siue Paulꝰ, siue 2