A01129:39
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Accedit huc minutius quidem illud, at non indignum fortasis historia, quod idem Hussius 1in libro Epistolarum oftensum sibi tot ante annos in somnio commemorat: sese in templo Bethleem in quo postorem ageret, imagines Christi & Apostolorum sedulò depinxisse, ⟨p. 14⟩quibus demum à pontifice, eiusque Cardinalibus obliteratis, successisse non multò pòst complures eius generis artifices, qui easdem imagines, non solùm nitidiore specie restituerent, verum etiam ea multitudine fuisse homines, ut facilè Cardinales ab iisdem cum suo pontifice contemnerentur. Non disputo hic de somniorum fide & interpraetatione: Illud profectò mirum, quàm scitè atque egregie istorum hominum praesagiis rerum eventus respondeat. Atque haec de Hussio & Hieronymo hactenus. Quos non multo pòst interuallo insequutus est is demum, quem dixi. Martinus Lutherus, conspicua sine dubio divini numinis providentia excitatus. Caeterum de eo mox suo loco & tempore inferius, donante Domino. Interea quid in hoc ipso temporis interiectu acciderat, quod operaepraetium sit aduertere, persequamur.
Accedit huc minutius quidem illud, at non indignum fortasis historia, quod idem Hussius 1in libro Epistolarum oftensum sibi tot ante annos in somnio commemorat: sese in templo Bethleem in quo postorem ageret, imagines Christi & Apostolorum sedulò depinxisse, ⟨p. 14⟩quibus demum à pontifice, eiusque Cardinalibus obliteratis, successisse non multò pòst complures eius generis artifices, qui easdem imagines, non solùm nitidiore specie restituerent, verum etiam ea multitudine fuisse homines, vt facilè Cardinales ab iisdem cum suo pontifice contemnerentur. Non disputo hic de somniorum fide & interpraetatione: Illud profectò mirum, quàm scitè atque egregie istorum hominum praesagiis rerum euentus respondeat. Atque haec de Hussio & Hieronymo hactenus. Quos non multo pòst interuallo insequutus est is demum, quem dixi. Martinus Lutherus, conspicua sine dubio diuini numinis prouidentia excitatus. Caeterum de eo mox suo loco & tempore inferius, donante Domino. Interea quid in hoc ipso temporis interiectu acciderat, quod operaepraetium sit aduertere, persequamur.