A01129:262
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Vetùm quoniam hic incidit de antiquitate disserendi locus, de qua tantopere Romana exultat religio, quin proferant igitur boni isti viri suas tabulas, ut quod verbis tam magnificè jactitant, id re ipsa aliquando comprobent. Audio enim quid magno hiatu vociferantur, ⟨image 118⟩ferantur, non esse conuellendos limites antiquitus à maioribus positos, suam verò ecclesiam eam esse, quae longo jam tempore antiqua maiorum usurpation, diuturnae consuetudinis & consensus antiquissimorum patrum inde adeò à primis nascentis ecclesiae primordijs stabilita autoritate, inconcussam hactenus possessionem obtinuerit. Age, & qui tandem 1sint patres isti, quorum non movendos terminos clamitant? Certè si patrum nomine primos illos intelligant prophetas, Christum ipsum, & Apostolos: eosdem cum ipsis terminos immotos obseruamus. Si proximos his doctorum ordines Origenem, Tertullianum, Cyprianum, Augustinum, eiasque classis consimiles censeant: ne id quidem negari potest, eorum plaeraque, quae à nobis traduntur, ipsorum calculis comprobari. Quoniam autem ijdem in multis humanum aliquid passi sunt, eorum ipsorum jussu ad sacros scripturae fontes conuertimur, quibus sine omni exceptione fidendum est.
Vetùm quoniam hic incidit de antiquitate disserendi locus, de qua tantopere Romana exultat religio, quin proferant igitur boni isti viri suas tabulas, vt quod verbis tam magnificè iactitant, id re ipsa aliquando comprobent. Audio enim quid magno hiatu vociferantur, ⟨image 118⟩ferantur, non esse conuellendos limites antiquitus à maioribus positos, suam verò ecclesiam eam esse, quae longo iam tempore antiqua maiorum vsurpatione, diuturnae consuetudinis & consensus antiquissimorum patrum inde adeò à primis nascentis ecclesiae primordijs stabilita autoritate, inconcussam hactenus possessionem obtinuerit. Age, & qui tandem 1sint patres isti, quorum non mouendos terminos clamitant? Certè si patrum nomine primos illos intelligant prophetas, Christum ipsum, & Apostolos: eosdem cum ipsis terminos immotos obseruamus. Si proximos his doctorum ordines Origenem, Tertullianum, Cyprianum, Augustinum, eiasque classis consimiles censeant: ne id quidem negari potest, eorum plaeraque, quae à nobis traduntur, ipsorum calculis comprobari. Quoniam autem ijdem in multis humanum aliquid passi sunt, eorum ipsorum iussu ad sacros scripturae fontes conuertimur, quibus sine omni exceptione fidendum est.