A01129:264
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Habetis viri optimi, ecclesiae cives fidelissimi, orbis christiani incolae, quae de Romano pontifice, eiusque imperio dicenda mihi hoc tempore, atque necessariò admonenda constitui. Neque jam dubito vobis perspicuum esse, quemadmodum nullo divino jure, nec justa ratione aliqua, sed contra expressas Christi voces, contra nativam Evangelij indolem, contra Canons antiquissimos, & publicam ecclesiae libertatem, sedis huiusce principatus universalis vires & originem traxerit. Intelligitis, si annos ipsos supputare velitis, quo primum tempore, quo autore constituta singularis haec monarchia, quibus paulatim technis & imposturis, quo fallendi & simulandi artificio, quàm varijs practicis, in hanc emersit magnitudinem, auctaque deinde & confirmata, in quantam potentiae molem excreverit. Videtis episcopum Romanum, sibique addictos Cardinales, regnum, quod iniustè occupant, non quàm iniquè solùm comparârint, sed quo fine, quo animo susceptum nune gerunt, non ut regnet veritas, sed ut vera dissipetur religio. ⟨image 119⟩Videtis, stante universali hoc dominatu, nullam necreligioni sanitatem, nec libertatē conscientijs, nec libero concilio in ecclesiis locum esse reliquum.
HAbetis viri optimi, ecclesiae ciues fidelissimi, orbis christiani incolae, quae de Romano pontifice, eiusque imperio dicenda mihi hoc tempore, atque necessariò admonenda constitui. Neque iam dubito vobis perspicuum esse, quemadmodum nullo diuino iure, nec iusta ratione aliqua, sed contra expressas Christi voces, contra natiuam Euangelij indolem, contra Canones antiquissimos, & publicam ecclesiae libertatem, sedis huiusce principatus vniuersalis vires & originem traxerit. Intelligitis, si annos ipsos supputare velitis, quo primum tempore, quo autore constituta singularis haec monarchia, quibus paulatim technis & imposturis, quo fallendi & simulandi artificio, quàm varijs practicis, in hāc emersit magnitudinem, auctaque deinde & confirmata, in quantam potentiae molem excreuerit. Videtis episcopum Romanum, sibique addictos Cardinales, regnum, quod iniustè occupant, non quàm iniquè solùm comparârint, sed quo fine, quo animo susceptum nune gerunt, non vt regnet veritas, sed vt vera dissipetur religio. ⟨image 119⟩Videtis, stante vniuersali hoc dominatu, nullam necreligioni sanitatem, nec libertatē conscientijs, nec libero concilio in ecclesiis locum esse reliquum.