A01129:27
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quae quum ita habeant, quaero nunc, quid habes, 1Romane, quod queri possis? quaevè nunc tibi fit a nobis iniuria? Si nulla, quid fremis, quid exaestuat adeo tua bilis? quorsum tanta haec bullarū tonitrua, & bellorū fulmina, quibus oim nostrum si una esset ceruix, vider is cum Caligula, vel uno ictu concidere voluisse si liceret. Id verò quo minus liceat, nulla neque tua improbitas nec timor allquis, sed Dei obstitit in nos benignitas, quae impia malignantium saepè molimina, vel in autorum capita reflectit, vel in telas vertit aranearum. Sed agê, ut hoc modo donemus ô bone, illatam ab ulla ecclesia sedi tuae […]. Quod quum re: ipsa falsissimum sit, at cogitation […] gamustamen. At meminisse te tamen conueniebat, cuius esses spiritus, si modò Christi esses, cuius te vicarium vindicas. A quo sinondum id quod primum ac praecipuum est, didicisti, hostibus tuis precari bene: saltem quod proximum erat, 2minimè te oblivisci decebat: nt quicquid hoc iniuriae esset, in quo praeter aequum te offenderimus, certè in privata tua causa, minimè te commoveres, sed id totum Deo vindicandum permitteres. 3Sic enim scriptum à Deo tuo legis: Mihi 4vindictam, & ego retribuam eis, dicit dominus. Neque enim dubitare potuisti, quin is pro justitia suasusceptam in se causam, siquidem probasset, tuam multo & rectius teipso & potentius expedivisset. Ad quod quum multa te exempla […] ⟨p. 9⟩potuissent, tum illud imprimis Gamalielis consilium in mentem revocasses, quo vesanam ille pharisaeorum ferociam à caede apostolorum compescuit, consimilem in modum cum illo cogitans: Si ex hominibus est, aut humano con filio 5susceptum, quod agunt isti, dissipabitur sua sponte: Sin Deo autore initum, frustra simul & nefariè renitar, quippe non hominibus solū, sed Deo etiam repugnaturus.
Quae quum ita habeant, quaero nunc, quid habes, 1