A01129:32
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In hoc rerum temporumque statu, quaeso quid jam rudis & insulsa plebs scire aliud potuit, quā quod ab aliis edocebatur? Et quid aliud ab his vulgi tum auribus ingerebatur, nisi quod ad amplificandam pontificii regni maiestatem quoquomodo pertinebat? Cuius ut quisque quàm maximus esset assentator, ita absolutissimus habebatur Theologus. Tun verò praeclara haec erant argumenta, non exlevibus paleis, sed ex intimis 1Theologicae philosophiae scholis petita. Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Rogavi prote, Petre, ne deficiat fides tua. Pasce oves meas. Ergo sanctissimus D. Papa sedis Romanae princeps sedet universalis, cui soli datae sunt omnes jurisdictionis claves. Romana sic docet Ecclesia: Sic universally pontifici visum est, qui spiritum sanctum in scrinio pectoris circumgestat: Sic per manus traditum est. Ergo est Catholica veritas.
In hoc rerum temporumque statu, quaeso quid iam rudis & insulsa plebs scire aliud potuit, quā quod ab aliis edocebatur? Et quid aliud ab his vulgi tum auribus ingerebatur, nisi quod ad amplificandam pontificii regni maiestatem quoquomodo pertinebat? Cuius vt quisque quàm maximus esset assentator, ita absolutissimus habebatur Theologus. Tū verò praeclara haec erāt argumenta, non exleuibus paleis, sed ex intimis 1Theologicae philosophiae scholis petita. Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Rogaui prote, Petre, ne deficiat fides tua. Pasce oues meas. Ergo sanctissimus D. Papa sedis Romanae princeps sedet vniuersalis, cui soli datae sunt omnes iurisdictionis claues. Romana sic docet Ecclesia: Sic vniuersali pontifici visum est, qui spiritum sanctum in scrinio pectoris circumgestat: Sic per manus traditum est. Ergo est Catholica veritas.
- 1Romanae effgionis demon strationes & fundamenta.Romanae effgionis demō strationes & fundamenta.