A01129:19
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Primùm hîc arma habetis, non unius tantùm 1Pauli, aut Petri, sed nostra (inquit) arma, cum universa videlicet Ecclesia Christi communia: quae tum denium expedienda sunt, non temere aduersus, quosliber aut […]; de causa, sed ubi fert necessitas, aduersus eos, si qui sint, qui insolentius contra cognit jonem Dei, Christique obedientiam cervices erigant, Cuiusmodi si quid in eo imperio videatur quod Christi gratiae officiar, nihil equidem depreoor Apostolicae armaturae justam animaduersionē. Nunc quum Christi gloriae omnes exprofesso studeát pro viribus, nemo sit qui non potentiae filii Dei, […]; […], qui nō spiritu eum colat & voiltate, ibique colat, ubi scripturae eum collocant, qui non beneficia agnoscat, Sacrameta illius justa veoeratione prosequatur, qui non obedientiam modo cum fide coniunctam, quam 2debet, profiteare, sed omnemetiam suam in eo fiduniam figat. Denique quum in […] ab iisdein it a instituuntur, ut nihil hic desideret quisquam quod Christiani sit officil, nihil recipiatur, ⟨p. 5⟩quod non sacra Evangelicae cautionis approbet autoritas: cedô quid hic, Romane pontifex, desiderabis amplius? Quid an satis id tibi nō est, si glorificetur Christus in ecclesia sua, qui solus salutem praestat ecclesiae suae, nisi pontificia pariter cum illius gloria pari obedientia congrediatur? Et unde igitur tumultus isti, fulgura & rē pestates excitatae? Num quia Christo (ut par est) non obtemperant, an quia non parent pontifici? Si gloria illius, tua fit gloria, ut esse debet, quid hac opus contention? quin positis igitur istis cristis, in ordinem terevoces communis obedientiae? Sin minus id tibi sat sit, utfilius Dei celebretur sine Romaeo Episcopo: quin desinis igitur seruus esse Jesu Christi, haeres sancti Petri. Quid enim Petrus, quid Paulus spirabat nisi gloriam Jesu Christi? Sive per occasionem (inquit 3ible) sine veritatem, modò Christus annuncietur, in hoc & gaudeo & gaudebo. Quid quòd & Christus ipse, quoad in terris ageret, quantum absuitab omni gloria, studio & cupiditate, non tam verbis quàm factis testatum voluit. Quise ultro deiiciens ad crucis opprobrium, quo magis gloriam fugitabat, tanto uberiorem fibi contemnendo comparavit?