A01129:38
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod si ne haec quidem satis adhuc tibi persuadeant, quaetulongius ex Paulo petita minus in te quadrare dixeris: propius te jam ad teipfum deducam Veniamque ad haec ipsa illius, quem modò memoravi, Joannis Hussij tempora, tuae ipsius memoriae aliquanto viciniora. Ex quo meminisse adhuc poteris, quid tum ille, cum per scelus & furias vestras diu multumque divexatus ac prophetico admonitus oraculo vobis praenunciaret, futurum ut post centum annorum decursa spatia Deo atque ipsi, cui intulistis haec mala, essetis aliquando responsuri. Id si neges factum, cum omnes historiae, tum 1moneta illa peruetusta, quae Hussij & Pragensis nomine insculpta passim circumfertur, palā tibi in os reclamabit. De fide nunc oraculi superest ut perquiramus. De qua si quid dubitandum putes, quin positis igitur calculis anni illi nobis suppetentur, qui intercesserunt inter Hussianum Martyrium atque eum Lutheri exortum, quo is 2primùm indulgentiarum nugas oppugnavit; 3quippe qui centesimum illum Hussiani vaticinii annum proximè est consequutus.
Quod si ne haec quidem satis adhuc tibi persuadeant, quaetulongius ex Paulo petita minus in te quadrare dixeris: propius te iam ad teipfum deducam Veniamque ad haec ipsa illius, quem modò memoraui, Ioannis Hussij tempora, tuae ipsius memoriae aliquanto viciniora. Ex quo meminisse adhuc poteris, quid tum ille, cum per scelus & furias vestras diu multumque diuexatus ac prophetico admonitus oraculo vobis praenunciaret, futurum vt post centum annorum decursa spatia Deo atque ipsi, cui intulistis haec mala, essetis aliquando responsuri. Id si neges factum, cum omnes historiae, tum 1moneta illa peruetusta, quae Hussij & Pragensis nomine insculpta passim circumfertur, palā tibi in os reclamabit. De fide nunc oraculi superest vt perquiramus. De qua si quid dubitandum putes, quin positis igitur calculis anni illi nobis suppetentur, qui intercesserunt inter Hussianum Martyrium atque eum Lutheri exortum, quo is 2primùm indulgentiarum nugas oppugnauit; 3