A01129:25
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quid enim, an ut salutem nobis & benedictionem 1impartias? At ea abunde in Christo unico seruatore plena nobis constat & sempiterna. Ut admissorum veniam largiaris? At hanc nobis sine tua opera fides porrigit Evangelica: Quid ut verbum Dei populo annuncies? an quod soles potius, ut pro verbo Dei annuncies humanas traditions, decretals fabulas? ut verbum Dei peregrina celatū lingua populo eripias? Ut doctrinā diffemines daemoniorum? At magnam habemus domino gratiam, non desunt qui sacrum hoc praedicandi munus, apud nos liberè & feliciter, absque laterano pontifice exequantur: idque eò etiā liberius, quo longius ab illius absunt tyrannide. Quid porrò, ut lites & controversias apud nos componas? At ubi melius finiuntur lites, quàm ubi natae, notaeque sunt maximè causarum circumstā tiae. Unde nō temerè ab Affricanis patribus fanctitū 2sit teste Cypriano, ut uniuscuiusque illîc causa audiatur, ubi crimen admissum fit, ubi & accusatores, & testes sui criminis habere possit. Additque sanctio, ubi singulis pastoribus portio gregis ascribitur, quam regat unusquisque & gubernet, rationem sui actus domino redditurus, ⟨p. 8⟩&c. Et quid hic provide in Britannicis negotiis Romana aget inquisitio, quam ita à suis excluserunt Affricani?
Quid enim, an vt salutem nobis & benedictionem 1impartias? At ea abunde in Christo vnico seruatore plena nobis constat & sempiterna. Vt admissorum veniam largiaris? At hanc nobis sine tua opera fides porrigit Euangelica: Quid vt verbum Dei populo annuncies? an quod soles potius, vt pro verbo Dei annūcies humanas traditiones, decretales fabulas? vt verbum Dei peregrina celatū lingua populo eripias? Vt doctrinā diffemines daemoniorum? At magnam habemus domino gratiam, non desunt qui sacrum hoc praedicandi munus, apud nos liberè & feliciter, absque laterano pontifice exequantur: idque eò etiā liberius, quo longius ab illius absunt tyrannide. Quid porrò, vt lites & controuersias apud nos cōponas? At vbi melius finiuntur lites, quàm vbi natae, notaeque sunt maximè causarum circumstā tiae. Vnde nō temerè ab Affricanis patribus fanctitū 2