A01129:49
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In Gallia, in Flandria, quas nuper bellorū & 1coniuratìonum tragoedias conscivisti? In quo si minus tibi successerit, quod voluisti, at voluntas minimè certè ad omne scelus accinctissima, neostudium voluntati indefatigabile defuit. Quid enim mens tum cogitabat tua, quū in Gallos Guisiū & Lotharingos: in Flandros, Albanū, & Austriaeum duo fulmina belli: in Anglos 2Steukleum ae Bullas tuas minaces immitteres nuper & Hyberm illum Morischi filium: Quid volebat, quid captabat aliud funesta tua conspiratio, niss bonorum omniū quotquot Christum verè spirabant, panolethriam? Hic etenim scopus unicus esse omnium confiliorū tuorū & votorū summa videtur, ut in publica multorū calamitate tibi triumphalem [Greek or Hebrew] cantillare liceat. Quo nomine divinae atque immortales, ita ut par est, Christo Domino summo aganothetae nostro debentur à nob is gratiae, qui organa haec militiae ac malitiae tuae mira ac ineffabili numinis sui potentia à ceruicibus nostris repulerit: qui cruenta cō silia coniurationis tuae incredibili consilio suo quotidie evertitac dissipat: qui itate arcanis […] praesidiis […] undique atque obsessum tenet, ut ne commovere te contra ecclesiam ipsius possis tam leviter, quin maiore id semper damno aiquè dedecore tuo facias. ⟨image 21⟩Quod cum perse compertissimum luce ipsa clarius cunctis constare possit, si nondum ipse persensisti, nihil vides. Sin verò videas, quae tam haectam proiecta & gygantaea audacia est, ut non hominibus solum nihil malè commeritis vim moliaris, nisi etiam Deo tuo, eiusque verbo & veritati te opponas: Et quid demum iis rebus te effecturum cogitas? ut cum caeteros huius mundi principes in parts tuas fucis insidiis, mendaciis, minis, terroribus pertraxeris, divinum etiam numen illius, qui dominus est exercituum vel consilio unquam antevertas, aut potentia ulla expugnes? An quicquam in rebus tam magnum est, tam in mundo excelsum, copiis munitum, consiliis instru ctum, quod illius vel effugiat oculos, aut voluntati resistat? Clamavit olim in Evangelio dominus: Confidite; 3ego vici mundum. Et tu nunc cum mundo conspirans clamitare nobis incipis, Confidite, ego vincam Christum? Atqueverò, ut verum fatear, ita jam diu munus administrâsti tuū contra Christi membra depugnans tam gnaviter, ac si haud multum sanè defuisse tibi ad victoriam videretur.