A01129:55
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quid de Genevensi referam republica, quae 1per te, tuis inquam maximè consiliis & insidiis, circumuenta, toties divino defensa praesidio, facilè declarare queat tuam non minus causam Deo inuisam, quàm tyrannidem hominibus pernitiosam. Caeterùm vis haec summi atque aeterni numinis haud scio an unquam opes suas praesentius aperuit aut magnificentius, quantum contra te voluit ac potuit, quàm in obsidione illa nuper 2Rupellensi. Cuius oppidi incolae ac cives honesti, cum gravissimè premerentur ab eo, à quo non pugnante solum, sed dormiente etiam facilè superari posse viderentur: adeò tamen illorum defensioni non defuit paratum & expeditum divinae benignitatis subsidium, ut fame non minùs quàm obsidione periclitantes, & piscium miraculo saginati, simul & belli periculo, incredibili Dei beneficio liberati fuerint. Ex quo quid de 3tota ipsorum causa judicanda sit, vel Deo ipso teste, nemini dubium esse potest.
Quid de Geneuensi referam republica, quae 1per te, tuis inquam maximè consiliis & insidiis, circumuenta, toties diuino defensa praesidio, facilè declarare queat tuam non minus causam Deo inuisam, quàm tyrannidem hominibus pernitiosam. Caeterùm vis haec summi atque aeterni numinis haud scio an vnquam opes suas praesentius aperuit aut magnificentius, quantum contra te voluit ac potuit, quàm in obsidione illa nuper 2Rupellēsi. Cuius oppidi incolae ac ciues honesti, cum grauissimè premerentur ab eo, à quo non pugnante solum, sed dormiente etiam facilè superari posse viderentur: adeò tamen illorum defensioni non defuit paratum & expeditum diuinae benignitatis subsidium, vt fame non minùs quàm obsidione periclitantes, & piscium miraculo saginati, simul & belli periculo, incredibili Dei beneficio liberati fuerint. Ex quo quid de 3tota ipsorum causa iudicanda sit, vel Deo ipso teste, nemini dubium esse potest.
- 1