A01129:68
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Caeterùm recurritur hic protinus ad D. Petrū, haud multum dissimili exemplo, atque in Apologis referri solet de asino [Greek or Hebrew] apud reliquas 1bestiolas praeferente. Quid, inquiunt, annō ille inter Apostolos [Greek or Hebrew] annon illi [Greek or Hebrew] à Domino commodata sunt, cui nos in oiusdem throni haereditate succedimus? Qua de re Gregorium dilucidè docentem accipiamus. 2Certè Petrus, inquit, Apostolus primum membrum sanctae & universalis ecclesiae est. Paulus Andreas Joannes quid aliud, quàm singularium sunt plebium capita. Et tamen sub uno capite omnes sunt membra ecclesiae. Atque ut cuncta brevi cingulo sermonis astringam: sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini in membris sunt ecclesiae constituti: & nemo see unquam universalem vocare voluit, &c. Audis proinde Rom. pontifex, si qua fides Gregorio habenda sit, exextra Christum unum, nullum esse ecclesiae caput, quod universale existat, neque in Paulo, neque in Petro ipso, aut quoquam Apostolorum alio constituendum. Et quod summis Apostolis tribuere non audet Gregorius, quod scriptura […], […] vendicare audebis? facessant gloriosa inflatae ambitionis vocabula, quae ex vanitatis, ut ait ille, radice pullulant, Rem ipsam appendamus.
Caeterùm recurritur hic protinus ad D. Petrū, haud multum dissimili exemplo, atque in Apologis referri solet de asino 〈non-Latin alphabet〉 apud reliquas 1bestiolas praeferente. Quid, inquiunt, annō ille inter Apostolos 〈non-Latin alphabet〉 annon illi 〈non-Latin alphabet〉 à Domino commodata sunt, cui nos in oiusdem throni haereditate succedimus? Qua de re Gregorium dilucidè docentem accipiamus. 2Certè Petrus, inquit, Apostolus primum membrum sanctae & vniuersalis ecclesiae est. Paulus Andreas Ioannes quid aliud, quàm singularium sunt plebium capita. Et tamen sub vno capite omnes sunt membra ecclesiae. Atque vt cuncta breui cingulo sermonis astringam: sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini in membris sunt ecclesiae constituti: & nemo se vnquam vniuersalem vocare voluit, &c. Audis proinde Rom. pontifex, si qua fides Gregorio habenda sit, exextra Christum vnum, nullum esse ecclesiae caput, quod vniuersale existat, neque in Paulo, neque in Petro ipso, aut quoquam Apostolorum alio constituendum. Et quod summis Apostolis tribuere non audet Gregorius, quod scriptura , vendicare audebis? facessant gloriosa inflatae ambitionis vocabula, quae ex vanitatis, vt ait ille, radice pullulant, Rem ipsam appendamus.