A01129:57
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed relicta paulisper Gallia, in Germaniam nunc dilabamur, ubi haud scio an multò his etiam clariora divinae contra te victoriae stratagemata appareant. Quis esse potest tamà vero aversus, tam juditio stupidus, tammentis inopsqui Saxonum istorum, quos tu prius contra Bohemos conduxeras, nunc multo acrius incitata contra teipsum studia persentiat, qui tot principum, tot regionum & civitatum foedera munitissimis inter se c̄oinuctae societatis nexibus firmata conspiciat, non facile colligat animo tantarum rerum molem non sine divina meant & consilio procurari: adeoque in eum maximè finem, ut seavam atque immanem hanc crudelissimae tuae tyr̄anidis ferociam plus nimio sese efferentem compescat, 1atque deturbet: juxta hoc ipsum, quod de regibus audimus in Apocal. qui odio habituri sunt fornicatiam, & desolatam facient illam & nud̄a, & carnes eius manducabunt & ipsam igni cremabunt, &c.
Sed relicta paulisper Gallia, in Germaniam nunc dilabamur, vbi haud scio an multò his etiam clariora diuinae contra te victoriae stratagemata appareant. Quis esse potest tamà vero auersus, tam iuditio stupidus, tammentis inopsqui Saxonum istorum, quos tu prius contra Bohemos conduxeras, nunc multo acrius incitata contra teipsum studia persentiat, qui tot principum, tot regionum & ciuitatum foedera munitissimis inter se c̄oīuctae societatis nexibus firmata conspiciat, non facile colligat animo tantarum rerum molem non sine diuina mente & consilio procurari: adeoque in eum maximè finem, vt seauam atque immanem hanc crudelissimae tuae tyr̄anidis ferociam plus nimio sese efferentem compescat, 1atque deturbet: iuxta hoc ipsum, quod de regibus audimus in Apocal. qui odio habituri sunt fornicatiam, & desolatam facient illam & nud̄a, & carnes eius manducabunt & ipsam igni cremabunt, &c.