A01129:70
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Verùm intermissis his, acrioribus quidem illis, at justissimis querelae aculeis, mitescat paululuonratio: jamque sic loquar tecū, non ut rixis & clamoribus contra te niti, quibus tamen contra 1acerrimum Christi hostem merito utendum erat, sed ut temperata potius illa, quam non mereris disserendi moderation, disceptare tecum videar. Sicque primùm te cum contendo, non esse hanc relictam à duce & author redemptionis nostrae consuetudinem, neque id unquam eum voluisse, ut in ecclesia quisquam ipsius minister co usque see atrolleret, ut arrepta singulari totius ecclesiae [Greek or Hebrew] solus praetoriam potestatem & dominatum supra caeteros quosque Christi ministros atque pastores possideret. Quod si vera Christi vox ea sit: Sicut me misit vivens pater, & ego mitto vos, jam nō ununesse Christi vicariū, qui eius fungatur munere, quum non unum verba 2haec designarent, liquidissimum est. Quanquam neque haec eò pertinent à nobis adducta, ut ordinem hunc Ecclesiae, gradusque [Greek or Hebrew] ⟨image 31⟩[Greek or Hebrew] à maioribus receptos rectéque positos ē Templo Dei excutiamus, quò minus per singulas ecclesias & diocoeses unus aliquis praesideat, cui propter schismata reliqui dicto sint audientes. Sed quid hoc ad regalia S. Petri, aut univetsalem unius sedis praerogativam, quam ascribit sibi Romanus pontifex [Greek or Hebrew] Ordinem in rebus ecclesiae administrā dis honestum ac necessarium non respuimus, inflatos titulos, ac superbum mundi [Greek or Hebrew] universalis huius imperii, nec Christus in Ecclesiam inuexit, nec Apostoli unquam usurpârunt. Quid quod Dominus ipse in Evangelio haud aliud ferè enixius tot praeceptis & exemplis agit, quàm ut suorum animos ab omni affectandae gloriae contentione, ad summam humilitatem, vitaeque deiectionem instituat, velut quum ad novissimum in conuiviis locum eosdelicit, quum ad 3abluendos aliorum pedes, ad puerilis simplicitatis exemplar, ad fugiendas primas in synagogis 4cathedras, gloriosasque in foro acclamationes, 5ad abdicandum huius seculi fastum, ad ea quae excelsa sunt mundi huius repellenda, ad paupertatem