A01129:61
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nec admodum huic dissimile est, quod Julio 12. acclamatum est in publica Christof. Marcellii concione: in hanc sententiam: Tu pastor, inquit, tu medicus, tu gubernator, tu cultor, tu denique alter Deus in terris &c. Ecquid unquam auditu foedius, aut dictu turpius cuiquam tribui aut accipià quoquam potuit, quàm ut Deus in terris homo mortalis ab homine adoretur. Quae tamen blasphemiae vox adeo ab his pontificibus minimè repudiata est, aut repraehensa, ut non alia re magis Ladislaus pro rege Catholico haberetur.
Nec admodum huic dissimile est, quod Iulio 12. acclamatum est in publica Christof. Marcellii concione: in hanc sententiam: Tu pastor, inquit, tu medicus, tu gubernator, tu cultor, tu denique alter Deus in terris &c. Ecquid vnquam auditu foedius, aut dictu turpius cuiquam tribui aut accipià quoquam potuit, quàm vt Deus in terris homo mortalis ab homine adoretur. Quae tamen blasphemiae vox adeo ab his pontificibus minimè repudiata est, aut repraehensa, vt non alia re magis Ladislaus pro rege Catholico haberetur.
- 1Ex Tom. 4. Concil. pag. 569.
Sed quid unum ego Nicolaum, aut Julium produco, quasi unius hoc aut duorum exemplū sit, ac non ex uno potius caeteros eiusdem sedis 1collegas spectare liceat. Qui in eadem omnes fere schola edocti, cum incredibili fastu, eam pariter adiunxerunt impudentiam, ut potentissimis etiam dynastis non modò manus, sed pedes etiam, quibus vix terram contingere dignantur, deosculandos porrigant: qui praescriptas à Deo leges conuellere non vereantur, praeceptaque illius suis adeò postponant decretis, ut peccatū etiam […] ⟨image 26⟩[…] ⟨p. 20⟩