A01129:48
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quaeso enim post tot caedes & funera gregis 1dominici, post tot caesa per te & prostrata Christianorum corpora, summa crudelitate, infinita multitudine, quò demum evasit, aut quid profecit tandem tuus hic tantus furor? Misetos mactasti homines, ac mulierculas imbelles Evan gelii causa contrucidasti: causam ipsam adeo evincere non potes, ut eadē quo pressa abs te violentius, hoc contra teipsum vehementius inualescat. Quod nisi excelsa Dei manus esset, quae tuis obuiā veniret conatibus, quid noninitū est abs te consilii, aut quae defuit consiliis violentia, ut omnia pessundares? Quae jam diu per totam Europam ora, quae regio pyris acrogis tuis non conflagravit? Quis populi princeps jam seculis aliquot, aut imperator non se mancipē explendae tuae tyrannidis atque administrū praebuit? Age, & quid istis tot tantisque molitionibus effectū est dei ⟨p. 18⟩nique nisivtarctius tuae quotidie opes ac copiae con trahantur: eoque atrocius tua desudat malitia, hoc minùs assequaris, altiusque ipse te in odium omniū penè mortalium atque detestationem demergas?
Quaeso enim post tot caedes & funera gregis 1dominici, post tot caesa per te & prostrata Christianorum corpora, summa crudelitate, infinita multitudine, quò demum euasit, aut quid profecit tandem tuus hic tantus furor? Misetos mactasti homines, ac mulierculas imbelles Euā gelii causa contrucidasti: causam ipsam adeo euincere non potes, vt eadē quo pressa abs te violentius, hoc contra teipsum vehemētius inualescat. Quod nisi excelsa Dei manus esset, quae tuis obuiā veniret conatibus, quid noninitū est abs te consilii, aut quae defuit consiliis violentia, vt omnia pessundares? Quae iam diu per totam Europam ora, quae regio pyris acrogis tuis non conflagrauit? Quis populi princeps iam seculis aliquot, aut imperator non se mancipē explendae tuae tyrannidis atque administrū praebuit? Age, & quid istis tot tātisque molitionibus effectū est dei ⟨p. 18⟩nique nisivtarctiꝰ tuae quotidie opes ac copiae cō trahātur: eoque atrocius tua desudat malitia, hoc minùs assequaris, altiusque ipse te in odiū omniū penè mortalium atque detestationem demergas?