Lepidum profectò & soitum imposturae genus, 1quasi quicquam ad rem faciat, quo quisque loco sedeat, dummodo in Christo sedeat, hoc est dum recta doceat. Aut quasi quod in externis politijs jus gentium obtinuit, ut rex regi, ut quisque est genere proximus, succedat ad imperandum: idem in Ecclesiasticis oathedris consimili successionis ordine sit retinendum. Non 2dignitas, inquit ille, nec sanctorum locus episco pum facit, sed vita. Nec omnis, qui dicit pax vobis, quasi columba est audiendus. Verae pietati & fidei promissa est Dei gratia: non cathedrae & successioni. Neque enim cathedrae ecclesiam constituunt, sed sequuntur ecclesiam. In qua non quàm interrupta, sed quàm incorrupta sit successio, spectandum est. Non enim cathedra ut docet Chrysostomus facit sacerdodē, sed sacerdos 3cathedram. Non locus sanctificat hominem, sed homo locum sanctificat. Qui benè se derit super cathedrā, honorē accipit cathedrae: qui malè sederit, iniuriam facit cathedrae, &c. Rursusque Hieronymus in eandem ferè sententiam. Non sanctorum, inquit, filij sunt, qui tenent loca 4sanctorum, sed qui exercent opera eorum. Proinde nimium ridenda eorum ineptia est, qui sicut in humanis politijs: itidem & in spirituali regno Christi, ad carnalem externae successionis necessitatem, ecclesiam Dei tanquam humanis vinculis illigant: sicquead unam Petri sedem omnia revocant, ut qui in hac non sedeat, quamlibet ⟨image 37⟩alioqui Pius pastor Petri sucessor esse nullo modo poterit: qui hane verò teneat, quantumuis moribus flagitiosus, totaque vitae raone Petro distimilis, verus tamē pontifex existat, summus ecclesiae Colophou, purus putus Petri snocessor, queadmodum Senatus consulto Constantiensi definitū 5accepimus. Quo quid stultius dici possit aut insaniùs? Quasi divina mens, cuiusliberrimasit sē perque fuit agendi conditio, humana ulla ordination, aut locorū finibus circumscripta astringi queat: quippe quae perrupto saepè, & inuerso retū 6ordine, praeter oemm spē, voluntatē que humanae institutionis, praepostero quodā modo, ac ordine (in his praesetrim quae divina sunt) res dispensat suas, non […] hominū, sed pro suo arbitratn. Sic olim ille repudiato Cayn, Ismaeli, & Esau, alijsque ad quos jure successionis ordinariae sacerdotiū pertinebat, & seminis promissio, elegit Abel, Isaac, Jacob, quibus successio ordinaria minimè debebatur.
Lepidum profectò & soitum imposturae genus, 1quasi quicquam ad rem faciat, quo quisque loco sedeat, dummodo in Christo sedeat, hoc est dum recta doceat. Aut quasi quod in externis politijs ius gentium obtinuit, vt rex regi, vt quisque est genere proximus, succedat ad imperandum: idem in Ecclesiasticis oathedris consimili successionis ordine sit retinendum. Non 2dignitas, inquit ille, nec sanctorum locus episco pum facit, sed vita. Nec omnis, qui dicit pax vobis, quasi columba est audiendus. Verae pietati & fidei promissa est Dei gratia: non cathedrae & successioni. Neque enim cathedrae ecclesiam constituunt, sed sequuntur ecclesiam. In qua non quàm interrupta, sed quàm incorrupta sit successio, spectandum est. Non enim cathedra vt docet Chrysostomus facit sacerdodē, sed sacerdos 3cathedram. Non locus sanctificat hominem, sed homo locum sanctificat. Qui benè se derit super cathedrā, honorē accipit cathedrae: qui malè sederit, iniuriam facit cathedrae, &c. Rursusque Hieronymus in eandem ferè sententiam. Non sanctorum, inquit, filij sunt, qui tenent loca 4sanctorum, sed qui exercent opera eorum. Proinde nimium ridenda eorum ineptia est, qui sicut in humanis politijs: itidem & in spirituali regno Christi, ad carnalem externae successionis necessitatem, ecclesiam Dei tanquam humanis vinculis illigāt: sicquead vnam Petri sedem omnia reuocant, vt qui in hac non sedeat, quamlibet ⟨image 37⟩alioqui Pius pastor Petri sucessor esse nullo modo poterit: qui hāe verò teneat, quantumuis moribus flagitiosus, totaque vitae raōe Petro distimilis, verus tamē pōtifex existat, sūmus ecclesiae Colophou, purus putus Petri snocessor, queadmodum Senatus consulto Constātiensi definitū 5accepimus. Quo quid stultius dici possit aut insaniùs? Quasi diuina mens, cuiusliberrimasit sē perque fuit agendi conditio, humana vlla ordinatione, aut locorū finibus circumscripta astringi queat: quippe quae perrupto saepè, & inuerso retū 6ordine, praeter oēm spē, voluntatē que humanae institutionis, praepostero quodā modo, ac ordine (in his praesetrim quae diuina sunt) res dispensat suas, nō 〈…〉 hominū, sed pro suo arbitratn. Sic olim ille repudiato Cayn, Ismaeli, & Esau, alijsque ad quos iure successionis ordinariae sacerdotiū pertinebat, & seminis promissio, elegit Abel, Isaac, Iacob, quibus successio ordinaria minimè debebatur.
- 1Successio papalis excutitur & confulatur.
- 22. q. 7. Omnes
- 3Dist. 40.
- 4Hieronymus ad Heliodorum.
- 5Concil. Constantiense.
- 6Liberrima Deidispensatio in rebus agendis.