A01129:91
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
putasque te fatuos huiusmodi, in hac tanta literarū & Evangelicae cognitionis luce reperturum, quibus hoc persuadeas? posfeque te oculos hominum inanissima hac titulorū tendicula, diutius perstringere arbitraris? Quod si existimes, eras nimuni Pont, si tamen errare Romanus possit pont. At ego nonerrare te, si ista non vides, sed delirare prorsus dixerim. Quid enim, an patere consilia tua jam nō sentis? frauds, imposturas, molitiones, rapinas, mendacia, turpitudines, glorias, fucos, fumos, errors, blasphaemias, ⟨p. 38⟩mias, ampullas in oculis omnium versati non intelligis? constrictam omnium hominū conscientia teneri coniuratam contra Evangeliū Christi malitiam tuam non perspicis? ut interim quotidianas tuas caedes, tum inueteratas, tum recentes ne subagitem, quibus ne adhuc quidem expleri insedabilis lanienae tuae tyrannis posse videtur. Haec tam per se aperta qui non oculis videat, hunc ego non oculis, sed mente captum: qui etiam non exhorreat, non à civili eum consuetudine hominū, sed à divina prorsus pietate see junctum deputem. Notiora sunt cun ctis linguis ac populis technemata tua, quamm ut dissimulari: graviora, quàm ut ferry queant. Patent mihi crede, patent (pontifex) luce clariora, non oculis solùm, sed sannis & fabulis hominum bene jam diu celata, adulterina ista cornuca, quibus lupū immanē, sub agni simulation hactenus contexisti, ut nemo tam bliteus sit, qui non cernat, nemo tam bardus qui non rideat.
putasque te fatuos huiusmodi, in hac tanta literarū & Euangelicae cognitionis luce reperturum, quibus hoc persuadeas? posfeque te oculos hominum inanissima hac titulorū tēdicula, diutius perstringere arbitraris? Quod si existimes, erras nimūi Pont, si tamen errare Romanꝰ possit pōt. At ego nōerrare te, si ista non vides, sed delirare prorsus dixerim. Quid enim, an patere consilia tua iam nō sentis? fraudes, imposturas, molitiones, rapinas, mendacia, turpitudines, glorias, fucos, fumos, errores, blasphaemias, ⟨p. 38⟩mias, ampullas in oculis omnium versati nō intelligis? constrictam omnium hominū cōscientia teneri coniuratam contra Euangeliū Christi malitiam tuam non perspicis? vt interim quotidianas tuas caedes, tum inueteratas, tum recentes ne subagitem, quibus ne adhuc quidem expleri insedabilis lanienae tuae tyrannis posse videtur. Haec tam per se aperta qui non oculis videat, hunc ego non oculis, sed mente captum: qui etiam non exhorreat, non à ciuili eum consuetudine hominū, sed à diuina prorsus pietate se iunctum deputem. Notiora sunt cun ctis linguis ac populis technemata tua, quām vt dissimulari: grauiora, quàm vt ferri queant. Patent mihi crede, patent (pōtifex) luce clariora, nō oculis solùm, sed sannis & fabulis hominum bene iam diu celata, adulterina ista cornuca, quibꝰ lupū immanē, sub agni simulatione hactenus cōtexisti, vt nemo tam bliteus sit, qui non cernat, nemo tam bardus qui non rideat.