A01129:104
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod superest, consequens esse videtur, ut qua de causa Romanam hanc repudiamus coniunctionem, quibusque in rebus ab eorum divellimur communione, paucis expediamus. In quo illud tamen inprimis praemonitos esse lectores aequos non iniquum fuerit: susceptum hoc nobis, cum aduersariis dissidium esse, non eo animo, ut lites & turbas in ecclesia, contendendi & repugnandi studio excitemus: neque quòd hominibus ipsis malè quicquam velimus, quibuscum digladiamur: neque quòd partes porrò illas Christianae unitatis & concordiae non multò lubentius amplecteremur, si huiusmodi haec esset unitas ab illis proposita, quam illaesa Christi fide & gloria, quam incolumi conscientia, quam sine manifesto scelere ⟨image 49⟩& perfidia, quam sine salutis nostrae gravi periculo tueri quoquo modo liceret. Nunc quū eo in loco res posita sit, ut à Christo non dissentire, si his consentiamus, nulla ratione liceat: quid istis tandem relinquitur, quod vel ipsi contra nos, vel pro seipsis obtendant amplius? Quòd si defectionis nos insimulent, quin ergo quae vera sit defectio, id nobis prius definiant. Certè si hi, qui à primitiva & Catholica ecclesia, à primis Christianae fidei parentibus, à priscis patribus, qui ab apostolis, à Christo, & legitimis doctrinae Evangelicae principiis, ad aliam doctrinam, ad hominum inuenta, ad peregrinas religionis novitates, ad cultus idolorum, ad Evangelium aliud apostolis incognitum, ad preces ignotas & barbaras see transferunt, discessionis merito sint coarguendi: nullos verius apostatas judicari oportere censeo, quàm genus hoc totum pontificium.
Quod superest, consequens esse videtur, vt qua de causa Romanam hanc repudiamus coniunctionem, quibusque in rebus ab eorum diuellimur communione, paucis expediamus. In quo illud tamen inprimis praemonitos esse lectores aequos non iniquum fuerit: susceptum hoc nobis, cum aduersariis dissidium esse, non eo animo, vt lites & turbas in ecclesia, contendendi & repugnandi studio excitemus: neque quòd hominibus ipsis malè quicquam velimus, quibuscum digladiamur: neque quòd partes porrò illas Christianae vnitatis & concordiae non multò lubentius amplecteremur, si huiusmodi haec esset vnitas ab illis proposita, quam illaesa Christi fide & gloria, quam incolumi conscientia, quam sine manifesto scelere ⟨image 49⟩& perfidia, quam sine salutis nostrae graui periculo tueri quoquo modo liceret. Nunc quū eo in loco res posita sit, vt à Christo non dissentire, si his consentiamus, nulla ratione liceat: quid istis tandem relinquitur, quod vel ipsi contra nos, vel pro seipsis obtendant amplius? Quòd si defectionis nos insimulent, quin ergo quae vera sit defectio, id nobis prius definiant. Certè si hi, qui à primitiua & Catholica ecclesia, à primis Christianae fidei parentibus, à priscis patribus, qui ab apostolis, à Christo, & legitimis doctrinae Euangelicae principiis, ad aliam doctrinam, ad hominum inuenta, ad peregrinas religionis nouitates, ad cultus idolorum, ad Euangelium aliud apostolis incognitum, ad preces ignotas & barbaras se transferunt, discessionis merito sint coarguendi: nullos verius apostatas iudicari oportere censeo, quàm genus hoc totum pontificium.