A01129:93
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quamobrem quum scelerum tuorum labe conflatum adeò in te odium bonorum penèomnium agnoscas, ac justissimè jam diu debitū, quid aliud vis tibi consulam, nisi quod ante dixeram, ut horum alterum necessariò tecum statuas, vel ut regionem in qua versaris, aut religionem, quam sceleratè polluisti, mutandam tibi ac relinquëdam putes. Quorum tamen quum neutrum te facturum sciam, cumque te esse videam, quem neque pudor hominum in officio, neque dei timor intra metas continere, nec pietas ulla à crudelitate ad mansuetudinem revo care poterit pergas it aque per me licebit, quantum & quandiu voles in suscepto cursu. Sino te in laetitia temulentae fortunae qua frueris, & in furore, quo exultas, jusanire suaviter, Neque me commovent 1quicquám saeva tua diplomata, & homicidae execrationes. quas caeco impetu subinde stringis in honestissimas Christi ecclesias. Nec valde perterrent oriminationes me tuae, non minus falsae quàm virulentae non faedissimae perbacchationes, 2nec dicendae contumeliae, quibus cum alios saepè complures, tum nuper serenessimam imprimis lectissimanque Britanniae Reginam, tum inclitum eius Regnum nobilissimamque patriam canino […] vellicas,
Quamobrem quum scelerum tuorum labe conflatum adeò in te odium bonorum penèomnium agnoscas, ac iustissimè iam diu debitū, quid aliud vis tibi consulam, nisi quod ante dixeram, vt horum alterum necessariò tecum statuas, vel vt regionem in qua versaris, aut religionem, quam sceleratè polluisti, mutandam tibi ac relinquëdam putes. Quorum tamen quum neutrum te facturum sciam, cumque te esse videam, quem neque pudor hominum in officio, neque dei timor intra metas continere, nec pietas vlla à crudelitate ad mansuetudinem reuo care poterit pergas it aque per me licebit, quantum & quandiu voles in suscepto cursu. Sino te in laetitia temulentae fortunae qua frueris, & in furore, quo exultas, iusanire suauiter, Neque me commouent 1quicquám saeua tua diplomata, & homicidae execrationes. quas caeco impetu subinde stringis in honestissimas Christi ecclesias. Nec valde perterrēt oriminationes me tuae, nō minus falsae quàm virulentae nō faedissimae perbacchationes, 2nec dicendae contumeliae, quibus cum alios saepè complures, tum nuper serenessimam imprimis lectissimāque Britanniae Reginam, tum inclitum eius Regnum nobilissimamque patriam canino vellicas,