A01129:96
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In qua quidē sede, quam nunc dicimus, haud obscure […] nobis aperit usitata illa (quam vulgo appellare solent) curiae Romanae practica, Neque enim, quia re […] me talem putat pontifex, qualem verbis praedicat, ideo furit in me ijs […] neque si maxime eiusmodi forem, vel pilo […] ⟨p. 41⟩magis ea causa offenderetur. Imò tanto fuissem illi charior, quanto propius vitae similitudine, ad illius mores accederem. Sed aliud hîc subest occultioris nescio quid mysterij. Quod quoniā 1nec ipse in Bullis aperit, nec piorum satis intelligit simplicitas, ingenuè aperiam universis. Etenim si more usitato quorundam principum, consimili studio me compararem, ut me regnumque meum capistro praeberem Romano, fronteque charecterem bestiae susciperem, nulla obstaret vitae quantumlibet impurae labes, quo minus inter Christianissimos illi filios & filias, locum in benedictione apostolica non postremum obtinerem. Nunc quia relictis illius castris, in istas religionis parts me transtuli, in qua Christi gloriae, quàm glorioso pontifici seruire malim: hinc serua sum, & mancipum flagitiorum, hinc ulcus illud stomachi in me exacerbati. Atque haec […] hactenus, quae à serenissima Regina Elizabetha vel dicta esse, vel dici contra te potuisse putes: quae tamen ab ipsius calamo fusa, multo solid itis & splendidius, si causam ipse suā rueri voluisset prodijssent.2
In qua quidē sede, quam nunc dicimus, haud obscure 〈…〉 nobis aperit vsitata illa (quam vulgo appellare solent) curiae Romanae practica, Neque enim, quia re 〈…〉 me talem putat pontifex, qualem verbis praedicat, ideo furit in me ijs 〈…〉 neque si maxime eiusmodi forem, vel pilo 〈…〉 ⟨p. 41⟩magis ea causa offenderetur. Imò tanto fuissem illi charior, quanto propius vitae similitudine, ad illius mores accederem. Sed aliud hîc subest occultioris nescio quid mysterij. Quod quoniā 1nec ipse in Bullis aperit, nec piorum satis intelligit simplicitas, ingenuè aperiam vniuersis. Etenim si more vsitato quorundam principum, consimili studio me compararem, vt me regnumque meum capistro praeberem Romano, fronteque charecterem bestiae susciperem, nulla obstaret vitae quantumlibet impurae labes, quo minus inter Christianissimos illi filios & filias, locum in benedictione apostolica non postremum obtinerem. Nunc quia relictis illius castris, in istas religionis partes me transtuli, in qua Christi gloriae, quàm glorioso pontifici seruire malim: hinc serua sum, & mancipum flagitiorum, hinc vlcus illud stomachi in me exacerbati. Atque haec hactenus, quae à serenissima Regina Elizabetha vel dicta esse, vel dici contra te potuisse putes: quae tamen ab ipsius calamo fusa, multo solid itis & splendidius, si causam ipse suā rueri voluisset prodijssent.