A01129:97
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nunc ad regni ipsius publicam defensionem redeo. Quod tu quidem haereticorum regnum ore maledico nominas, mirum quendam nobis Phormionē ex veteri comoedia repraesentans. Qui quum solus esset scenae to tius turbator, atque in juditiū rapiendus, ultrò ipse accusatū aduenit, Ita haud multum dissimili impudentia, haereticos istos & profugos clamitat Phormio hic nō ⟨image 45⟩Terentianus sed Lateranus. At quid ita obsecro? An quia à Christo profugerunt unquam, aut fidem illius reiecerint? Non, sed sacram ecclesiae stationem, in qua suerunt constituti, deseruerunt. Quid ergo? An nulla erit ecclesia, nisi quae Romae 1existat? Qui Christo inhaerent capiti, an extra corpus ipsius censendi sunt? Quid an pluris id est in pontifice, quàm in Christo consistere? Non, sed extra pontificem null am constare Ecclesiam praedicant. Et quae tum erat ecclesia olim illa in Asia, & Palaestina, priusquam urbem Romam vidisset Petrus? Et quid si vidisset nunquā, an minus idcirco fuisset ecclesia? An pontifices ecclesiam Christi constituunt, an ecclesia pontifices? verùm extra ecclesiam contendunt salutem esse nullam. Audio, fateorq̄ue. At nondum tamen evincitur, sine Romano episcopo, nullam constare ecclesiā. Addo illud, quòd quum extra ecclesiam nullam affirmant reliquam esse salutē: id ita accipiendum esse, de ea quidem ecclesia, quae vera Christi sponsa sit, certamque cum eo coniunctionem habeat. Non quòd salus ita in ecclesia 2contineatur, ac si ipsa suo munere cam largiatur: sed propter mutuam illam arctissimamque capitis cum corpore necessitudinem, qua fit, ut quisquis in Christo capite salutis sit particeps, is ab ecclesiae familia alienus esse non possit: Neque rursus ab hac quisquam desertus esse, nisi prius à Christo principe relinquatur.
Nunc ad regni ipsius publicam defensionem redeo. Quod tu quidem haereticorum regnum ore maledico nominas, mirum quendam nobis Phormionē ex veteri comoedia repraesentans. Qui quum solus esset scenae to tius turbator, atque in iuditiū rapiēdus, vltrò ipse accusatū aduenit, Ita haud multum dissimili impudentia, haereticos istos & profugos clamitat Phormio hic nō ⟨image 45⟩Terentianus sed Lateranus. At quid ita obsecro? An quia à Christo profugerunt vnquam, aut fidem illius reiecerint? Non, sed sacram ecclesiae stationem, in qua suerunt constituti, deseruerūt. Quid ergo? An nulla erit ecclesia, nisi quae Romae