A01129:110
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atquî Apostolorum doctrina, cum primum se mundo aperuit, ut erat coelestis atque orbi salutifera: 1ita non alia natrabant hi, nisi quaeviderant oculis, auribus hauserant: nihil adferebant, quod non esset olim multis modis & figuris adumbratum, & Prophetarum oraculis praedictum & consentaneum. Et ubi tandem viderunt isti, aut auribus unquam audierant, quae disputant nunc de purgatorio, de meritis satisfactorijs, de cibis cum gratiarum actione non sumendis, de matrimonio non aequè omnibus hominibus libero ac concesso? Destatuis ad cultum crectis? Aut ex quibus tandem fundamentis id prompserunt, quod devniversali pontificis potestate, de Apostolica sedis Romanae successione, de clave nunquam errante, de autoritate illius absoluta jactuant, quae potior omnibus concilijs, quae omni humano juditio superior existimanda sit?
Atquî Apostolorum doctrina, cum primum se mundo aperuit, vt erat coelestis atque orbi salutifera: 1ita non alia natrabant hi, nisi quaeviderant oculis, auribus hauserant: nihil adferebant, quod non esset olim multis modis & figuris adumbratum, & Prophetarum oraculis praedictum & consentaneum. Et vbi tandem viderunt isti, aut auribus vnquam audierant, quae disputant nunc de purgatorio, de meritis satisfactorijs, de cibis cum gratiarum actione non sumendis, de matrimonio non aequè omnibus hominibus libero ac concesso? Destatuis ad cultum crectis? Aut ex quibus tandem fundamentis id prompserunt, quod devniuersali pontificis potestate, de Apostolica sedis Romanae successione, de claue nunquam errante, de autoritate illius absoluta iactuant, quae potior omnibus concilijs, quae omni humano iuditio superior existimanda sit?
- 1Novitas pontificiae doctrinae multis in rebus nunquā audita veteribus.Nouitas pontificiae doctrinae multis in rebus nūquā audita veteribus.
Ab Apostolis ita olim instituti sumus, qui