A26815:100
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:100
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Scio non esse acritér pro umbrâ nobilitatis litigandum, neque homines humiliores in alienum ejusdem nominis genus infundendos; & Senecam been monentem audio, Non facit nobilem atrium plenum imaginibus, Nemo in nostram 1gloriam vixit: nec quod ante nos fuit, nostrum est. Sed quae tamen invidia est, & hanc si habeas velle negligere? et ut alienis titulis libenter abstineas, propriis non gaudere? Tam est in vitio qui infra sortem suam ipse se demittit, quàm qui alienam ambit. Utrumque enim vel abjecti animi vel nimis exaggerati est argumentum. Atque ego interim dumb ista pro certis & compertis sic definio, sentio equidem mihi molestam sciolorum turbam ex parte aliâ minimè defuturam, qui non sine indignatione multâ erroris aut saltèm incuriae me insimulare non verebuntur, ac si veritatis lesae reus forem qui alienum huic familiae nomen temerè adscripsisse, aut famam tàm communibus poenè omnium calculis comprobatam serò mutandam affirmavissem. Quid enim? nonnè passim ab ipso collegio condito, omnium literis & linguis Waynfleti nomen semper increbuit? In concionibus, in orationibus, in colloquiis, in statutis, in fenestris, nomen Waynfleti non audivimus, non vidimus, non celebravimus? Nonne ille hoc nomine sempiternam sibi apud posteros laudem & gloriam propagavit? Quid igitur sibi vult tàm repentina novi nominis cudendi ratio? Aequum est quicquid omnes colunt unum putari. Censors scilicèt isti rigidi & acuti satis pro imperio sic me alloquentur. Quorum ego 2tam intolerabilem in male judicando arrogantiam dicam an inscitiam, ut comprimere maximè velim aut debeam, ita hercle nunquam possim: dabo tamen quantùm in me est operae nequid Pattenicum nomen capiat detrimenti, utque fuis potiùs quàm acquisitis aliundè titulis glorietur. Atque ut non minus liberaliter quàm candidè secum actum putent, qui in diversam sententiam praecipites feruntur, adjiciam aliquid in ipsorum gratiam, quo magis apud vulgus hominum opinionem suam venditent. Vidi ego inter monumenta quaedam Etonae 3diligenter asservata, Locationum (quas vocant) formulas Waynfleti nomine insignitas, quarum inspiciendi copiam mihi fecit ornatissimus Etonensis 4Collegii praefectus Henricus Savillus. Legi apud Lelandum Venfluctum Simenorum Episcopum, non semel in commentariis usurpatum.
Scio non esse acritér pro umbrâ nobilitatis litigandum, neque homines humiliores in alienum ejusdem nominis genus infundendos; & Senecam bene monentem audio, Non facit nobilem atrium plenum imaginibus, Nemo in nostram 1gloriam vixit: nec quod ante nos fuit, nostrum est. Sed quae tamen invidia est, & hanc si habeas velle negligere? et ut alienis titulis libenter abstineas, propriis non gaudere? Tam est in vitio qui infra sortem suam ipse se demittit, quàm qui alienam ambit. Utrumque enim vel abjecti animi vel nimis exaggerati est argumentum. Atque ego interim dum ista pro certis & compertis sic definio, sentio equidem mihi molestam sciolorum turbam ex parte aliâ minimè defuturam, qui non sine indignatione multâ erroris aut saltèm incuriae me insimulare non verebuntur, ac si veritatis lesae reus forem qui alienum huic familiae nomen temerè adscripsisse, aut famam tàm communibus poenè omnium calculis comprobatam serò mutandam affirmavissem. Quid enim? nonnè passim ab ipso collegio condito, omnium literis & linguis Waynfleti nomen semper increbuit? In concionibus, in orationibus, in colloquiis, in statutis, in fenestris, nomen Waynfleti non audivimus, non vidimus, non celebravimus? Nonne ille hoc nomine sempiternam sibi apud posteros laudem & gloriam propagauit? Quid igitur sibi vult tàm repentina novi nominis cudendi ratio? Aequum est quicquid omnes colunt unum putari. Censores scilicèt isti rigidi & acuti satis pro imperio sic me alloquentur. Quorum ego 2tam intolerabilem in male judicando arrogantiam dicam an inscitiam, ut comprimere maximè velim aut debeam, ita hercle nunquam possim: dabo tamen quantùm in me est operae nequid Pattenicum nomen capiat detrimenti, utque fuis potiùs quàm acquisitis aliundè titulis glorietur. Atque ut non minus liberaliter quàm candidè secum actum putent, qui in diversam sententiam praecipites feruntur, adjiciam aliquid in ipsorum gratiam, quo magis apud vulgus hominum opinionem suam venditent. Vidi ego inter monumenta quaedam Etonae 3diligenter asservata, Locationum (quas vocant) formulas Waynfleti nomine insignitas, quarum inspiciendi copiam mihi fecit ornatissimus Etonensis 4Collegii praefectus Henricus Savillus. Legi apud Lelandum Venfluctum Simenorum Episcopum, non semel in commentariis usurpatum.
Henricus Sextus Rex (ut cum Lelando dicam) longè pientior quàm imperio fortunatior, ubi sic eum Priori caeteroque monachorum coetui per literas commendasset, ut majori studio aut animi sollicitudine non posset amplius, Waynfletum bis appellat. Hoc nomen in fronte praeferunt ejusdem Prioris & conventus ad Regem & Pontificem rescripta: Regestum Collegii Etonensis sic illum nuncupat: sic enim habent verba. Discretissimus vir & providissi • s Willielmus Waynficte. Denique hoc nomine Gulielmo Uycestero, qui ipsum libellulo quodam de Sacramentis dedicationis donavit eodemque saeculo vixit, Polydoro Vergilio historiae Anglicanae libro vigesimo tertio, Matheo Parkero (seu quisquis ille fuit, qui vitam Archiepiscoporum Cantuariensium nobis descripsit) Johanni ⟨p. 54⟩Foxo ejusdem Collegii alumno, Nicholao Harpsfeldio, sibi denique ipsi, de cujus fide sacrilegii instar est dubitare, hoc (inquam) Waynfleti nomine 1notus semper & descriptus fuit. Accedit huc etiam aliud non leve incommodum; nam quo minus ipsum Pattenicâ gente oriundum putemus, vel maximè faciunt diversarum familiarum notae, clypeorum insignia, in quibus praeter quadratas illas albi atrique areolas (quae propria sunt Pattenorum symbola) 2Waynfletus supremam scuti regionem trium liliorum floribus distinxit, id quod fecisse proculdubio vir prudens nunquam cogitasset, si violatas ob eam rem majorum imagines vel levissimè credidisset. Nam quid (quaeso) opus fuisset antiquae nobilitatis schemata propter novam aliquam fortunae accessionem mutare, aut ab iis in tantillà praesertim re differre voluisse, qui splendoris dignitatisque tuae authors extiterunt? Ego contrà ut pro me proque Fundatore meo quam brevissimè respondeam, po•ticum illud usurpare soleo. —Pudet haec cognomina nobis Et fingi potuisse, & non potuisse refelli. Tollendus est enim è medio iste difficultatis obex, qui omnem hactenus ad veritatem praeclusit aditum. Utque quod in ultimo loco propositum est primum amoliamur, illud ego frequenter usu venisse inter legendum comperi, quod ut quisque novâ aliquâ dignitate, aut rebus secundioribus auctus esset, ille si sacrae militiae nomen suum dedisset, tum adjicere aliquam clypeo suo quasi tesseram solebat, quâ facilius à caeteris ejusdem stirpis agnatis, dignosci potuisset. Non opus est longè repetitis exemplis.
Nam Joannes Staffordius nobilissimi Comitis filius (ut summum Antistitem facilè agnoscas) insigniis suis tiaram 1apposuit. quamvis illis majoribus prognatus foret, qui bina tigna, mutuo sibi invicem contractu inclinata gestitabant. Et Gulielmus Courtneius ut Archiepiscopi honorem repecsentaret, scutum gentilicium tribus infulis episcopalibus 2illustravit. Super quâ re ubi ego aliquandò Gulielmum Camdenum virum (ut coetera taceam) totius antiquitatis interpretum consultissimum interrogassem, ultrô sententiae meae patronus esse non recusabat. Quod quum praeter morem illorum temporum & exempla majorum factum non videtur, tum ex optimis etiam rationibus profectum esse minimè dubitandum. Mea siquidem opinio semper fuit, atque adeò nunc est, hoc modo profiteri eum voluisse mirum Principis favorem, cui scilicet uni regum omnium plurimum debebat. Senserat quippe ille Henricum sextum sibi perbenignum patronum, Collegiumque ab eo Etonae positum matrem indulgentissimam. Quocircà ubi ad amplio•em fortunae locum evectus esset, saltem si non paribus officiis, gratum tamen & memorem se comprobavit. Hanc itaque ob causam liliis scutum suum depinxit, quae sunt Etonensis gymnasii perpetua Emblemata; illis nimirum artibus usus, ut Pattenica gente pariter atque Etonensi, natum see confirmaret. A pare•tibus accepit hujus vitae usuram, à Collegio decus & dignitatem: ut•••ue pro eo ac debuit respondendum fuit, gessit id circò in eodem clypeo ut•iusque insignia Rhombos cum Liliis. Sed modestiam simul & prudentiam vide; gymnasii insignia censuit anteponenda suis. Quae si vera sunt, tum argumenrationis institutae haec est futura clausula. Omnia ista honoris generisque ornamenta ⟨p. 55⟩jure semper optimo ad Pattenos spectasse, Gulielmum nostrum qui Pattenorum insigniis usus est, vel pro admissi qualitate lege Cornelià puniendum, 3vel eo nomine donandum fuisse. Venio nunc ad illum nodum solvendum qui primo in loco proponebatur. Cui quidem explicando non opus est vel gladio vel bipenni, ità palàm se produnt omnia. Illud enim affirmare sexcentis poene exemplis possum, condita plerumque atque imposita fuisse pro vulgi arbitrio hominibus cognomina. Simon Sudburius paterno nomine Tiboldus est
Mons acutus nomen loci apud Belgas Anglicanos celebris, at inde nobilissima Vicecomitum de Monte acuto familia (non fine insigni honoris praefatione etiam atque etiam à me nominanda) originem simul cum appellatione deduxit. Notius est quam ut nescire quisquam possit, pientissimi praesul is ad verum decus & immortalitatem nati Gulielmi Wiccami, à loco originis 1inditum cognomentum. Infinitus sim si singula persequar. Testis in rem presentem omni exception major Thomas Fanshaus advocetur, is est qui vel labantem hanc sententiam ex fide antiquae cujusdam syngraphae queat sustentare. 2Sed ne ulterior fiat agnominis controversia, sobrini sui causam obsignatis tabulis defendit Juliana Churchstilia, quae cum fundum alienare, jure agnationis (ut asseruit) ad se spectantem voluisset, & legibus cautum sit, quoties de genere genteve quaestio oboriatur, ei qui dicit prob andi onus encumber, rem universam sic deducit. Sciant praesentes & futuri quod ego luliana Churchstilia vidua nuper uxor Rich. Churchstile defuncti, consanguinea & haeres, Magistri Willielmi de Waynflete nuper Winton. Episcopi: videlicèt, unica filia & haeres Roberti Patten fratris & haeredis Richardi Patten (alias dicti Barbour) de Waynflete, patris predicti Willielmi de Waynflete nuper Episcopi, in purr a viduatate mea 3&c. Quin tu igitur negabis mihi, quisquis es, hanc quasi fatalem optimis quibusque atque eminentibus viris familiae mutationem ejusmodi fuisse ut in Fundatorem nostrum non conveniret? Richardus Pattenus hujus nostri pater cum eo in loco natus esset, occasionem novi nominis primus invexit, ex quo caeteri Waynfleti vocarentur; sed nec ille simpliciter Waynfletus dicebatur, sed Waynfleto oriundus. Nam cum multae essent tàm generosae stirpis propagines, 4nisi una ab alia commode discerneretur, ingens profectò eveniret nominum confusio. Quamobrem Fundator iste noster paternarum virtutum aemulus & agnominis fuit, & vici titulum dari sibi magis praeoptavit quàm familiae. P. Scipioni (ut est apud Livium) à devictâ Africâ cognomen Africano fuit: nostro huic ab instauratâ perpolitaque Waynfleto, multò mea quidem sententia aptius Waynfleti [Greek or Hebrew] accomodatur.
Quippe omnis oppidi splendor (uti ego accepi) in scholà publicâ est, quam ibi loci in altricis gratiam benignissimus alumnus erigendam curaverat, Hinc nomen patri repertum, simulque natalibus debitum, deinceps nunquam sibi dissimulandum statuit. Hincque adeo late serpsit, quae etiam hodie intimis nonnullorum fibris grassatur opinio, grandem Fundatori illatam injuriam asserentium, si quisquam vero potius quam alieno nomine, insigniendum putaverit. Illi interim vel ad ravim reclamitent, mihi ut videtur suscepta causa peragenda sic fuit. Haec igitur vitae primordia Gulielmus sortitus, postquam iis literis quibus ad humanitatem pueritia informari solet, imbutus esset, opportunam Academiam ⟨p. 56⟩studiis suis obsequendo, Oxonium ratus, eò see contulit. In Collegio ipso quaerendo, sedulitate plusquàm ambitiosâ (sit venia verbo) usus sum, Acta diligenter excussi, historias veteres, recentiores indagavi, famam consului, nihil denique non tentavi, quo sugitivam ejus rei memoriam ad me retraherem. Raphael Hollinshedus dùm à communi hominum opinion longius discedit in Mertonensi Collegio narrat ipsum prima studiorum stipendia fecisse. Thomas Nelus, Nicolaus Harpsfeldius, unum è Wiccamensi Lycaeo contendunt fuisse, quibus praeter consentientem multitudinis vocem, adstipulari videtur Thomas Chaundlerus, qui eodem simul tempore ipse vixit, & librum de Wiccami vitâ, & rebus gestis, sane perelegantem conscripsit. Huc accedit etiam depicta in solio sedentis Wicami imago, dextrum sinistrumque latus claudentibus 1hinc Cantuariae Archiepiscopo Chicheleio, illinc Gulielmo Wintoniae praesule, quasique honorem tanto Mecaenati exhibentibus, id quod de alio praeterquàm de Gulielmo Waynfleto dictum verè affirmare nemo potest. Neque enim illis temporibus praeter Gulielmum hunc, sedem episcopalem quisquam occupabat. Nam quod in extremo loco firmamentum huic opinione esse potest maximum, nimirum, ut unus vel duo de sociis ipsius Collegii aut de illis qui aliquando fuerunt 2ipsius Collegii socii & ex causis licitis & honestis inde recesserunt, aut unus vel duo de Collegio Beatae Mariae virginis Winton. in Oxonia, vel de hiis qui quondam fuerunt socii ipsius Collegii & ex causis recesserunt honestis, ad gubernacula reip. Magdalenensis, deposcerentur, non potest esse non veteris in illis aedibus hospitii vitaeque anteactae argumentum, Quod.
Gratos blandae officio nutricis alumnos Esse jubet longumque piâ mercede laborem1 Pensat, & emeritis cumulat compendia curis.
Ego certe ab hac sententia sive plane cognitâ & perspectâ, sive à majoribus quasi per manus traditâ, propter summam Collegii celebritatem & hominum, non libenter recedo. Neque ut Atticum Lysiam, quasi Liciniâ & Mutiâ lege, Timaeus Syracusanum esse vendicat, ego eum cultissimae Societatis jure privatum, in aliud Collegium redactum cupio. Quinimò plurimùm ad famam eruditionis arbitror, pertinere, quis tandem vel sorte oblatus, vel consilio quaesitus institutionis locus illi contigerit (adeo est illud verum quod de Henrico Chicheleio ad pietatem & studia literarum recreanda divinitùs nobis concesso, ibidemque educato, usurpatur, saepe docet fructus de quâ fuit arbore ductus) 1quem noster tamen virtute suâ illustriorem (si fas sit dicere) reddidit quam accepit. Quamobrem ex tantae fundationis pullulans radice (verba sunt Chaundleri) florescens quasivirgula, ope & adiutorio Thomae Bekingtonii beneficentissimi 2domini & Vellensis Ecclesiae praesulis lectissimi, fermè in cedrum crevit magnam, quasique lignum plantatum secus decursus aquarum, uberrimos fructus protulit. Nam ut validiorem ejus aetatem praeteream quae excellentissimis ornamentis decorata in supremo authoritatis fastigio collocata fulsit: Adolescentis 3cura in bonis literis persequendis prorsus occupata luculentum praesentis aevi mortalibus exhibuit specimen, quò tanta indoles (ubi semel maturuisset) foret porrectura. Ingenium felix, vigil animus, studium pertinax, crebra con•entio, ⟨p. 57⟩ecquid aliud praedicare possunt quam insigne aliquod & egregium deinceps secuturum? Invicta corporis vis quae non aliunde magis quam per labores crevit, ingens ingenii aviditas quae expleri non potuit, frequens concertatio quae nunquam nisi victorem dimisit, spem certè nunquam mentiuntur hujusmodi praesagia. Doctrina sed vim promovet insitam—Rectique cultus pectora roborant; inquit poëta. Quamobrem ad eas quas naturae beneficio dotes ac 4ceperat, felix pro illius temporis infortunio, accessit institutio. Nam humanitatis & eloquentiae quidem studia ita ardenti animo excoluit, ut in illis longè supra vulgi consuetudinem excellere, peculiarem illi laudem adscriberem, si Johannes frater illius in hujus quoque participationem non esset admittendus.
Jam in philosophiâ quantùm operae industriaeque posuerit, quantoque illam amore complexus est, eximia quadam illius in professoribus alendis mercede propositâ satis declaratur. Neque tamen cum humanioribus studiis, aut cum philosophiâ ità consuetudinem habuit, quasi cum illis aetatem omnem traducturus foret, quemadmodum (ut est in fabulis) procos Penelopes factitasse legimus, qui ubi ad dominam assectarent viam ejusque potiundae 1spe excluderentur, coeperunt pedissequas & ancillas ejus perdite amare. Eorum quippe familiaritate tantisper usus est, donec ingenium probe jam subactum coelesti prudentiae vacare liberiùs potuisset. Cui ille studio dum totum quod supererat vitae suae consecrare destinasset, ratus nimirum id quod est, nullà in re aliâ se gratiorem Deo operam, aut humano generi utiliorem locare potuisse, ad Scholae Wiccamicae praefecturam, tùm forte propter Thomae 2Alwini discessum vacuam, postulatur. Ad hoc munus subeundum quum judicium gravissimorum de se virorum non plurimi facere non potuisset, utpote qui nisi moribus atque eruditione spectatum satis admittunt neminem: tum nullà aliâ re magis impulsum reor, quàm promptâ atque exposità bene merendi voluntate. Praegestiebat scilicet illius animus, utcunque tenui fortassis in re, luculentum aliquod magnificentiae suae documentum hominibus ostendere, quumque facultates non admodum suppeterent, subsidio sibi diligentiam & laborem comparare, quibus prodesse quamplurimis posset. Certe extremâ lineâ been facere haud nihil est; & si recte interpretari volumus, haudquaquam 3video, quare ultima beneficentiae pars sit teneriores puerorum animos bonis praeceptis informare, ineuntis aetatis inscitiam senili prudentia regere & constituere, ferocientes à licentia deterrere, disciplinae severitate discipulorum mores adstringere, talemque erga pupillo; affectum induere perinde ac si parentum vicibus ipse defungeretur, denique ita se gerere quasi ipse vitia nec habeat nec ferre posset. Henricus Beufortius, (quis nescit?) in Henrico principe edocendo, quot ille simul quasi per compendium insormavit. Rogerus Aschamus dumb Elizabetham serenissimam Reginam ad eas artes adduxisset, quarum vitae par usus & possessio est, universam prope Angliam singulari beneficio complexus mihi videtur.
Jam in philosophiâ quantùm operae industriaeque posuerit, quantoque illam amore complexus est, eximia quadam illius in professoribus alendis mercede propositâ satis declaratur. Neque tamen cum humanioribus studiis, aut cum philosophiâ ità consuetudinem habuit, quasi cum illis aetatem omnem traducturus foret, quemadmodum (ut est in fabulis) procos Penelopes factitasse legimus, qui ubi ad dominam assectarent viam ejusque potiundae
Ceterum ille, ubi per annos duodecim, hanc docendi provinciam sic administrasset, ut neque bonus aut eruditus quisquam ejus operam aut fidem improbaret, ab Henrico sexto rege longe pientissimo, ad scholae Etonensis moderationem accersitus est. Utque nova surgentis Collegii ⟨p. 58⟩fundamenta foelicioribus auspiciis ponerentur 35. discipulos Wiccamicos, 1sociosque ejusdem Collegii quinque simul adscivit. Ita cum recenti puerorum examine in hoc aluearium traductus, locum verius mutavit quam vitae institutum. Nam qui transacto quasi duodecim annorum curriculo, multam jam salutem operoso docendi muneri dicere debuisset, non tam studiorum usum & consuetudinem intermitti sensit quam augeri. Hic itaque rursus oeconomia scholae instituenda, optimis confestim exemplis pueritia imbuenda, docendi dedocendique geminatum onus perferendum, condendae leges magis ut pueri quae honesta sunt facere incendantur. quam ubi non fecerint puniantur; danda cum primis opera, ut amplissimae recentis gymnasii dignitati, parentum votis, juvenum indoli, patriae desiderio, conceptaeque de tam illustri praeceptore opinioni, cumulate satisfiat. Id verò ille (eximius scilicet ac perfectus magister, cujusque domus cunctae Angliae quasi ludus quidam patuit, atque docendi officina) quam sedulo praestitit, copiosa quidem pro illius saeculi fato 2eruditorum hominum seges ab eo sata & culta, ex utriusque Collegii agro, magno cum Christiani nominis Reipub que bono pullulantium, aperte testatur. Summa interim & prima regendi Collegii authoritas penes Johannem Stamberium fratrem (ut scribit Balaeus) Carmelitanum fuit, cui antè alios omnes propter vitae inculpatae literarumque celebritatem rex sic indulserat, ut 3primum ad Etonae gubernacula admotum, deinde à conscientiae colloquiis factum, postea ad Nordovicensis Ecclesiae praesulatum promovendum curaverit. Sed ille ubi propter Gulielmi Poli Sudovolgarum ducis, hominis (ut Lelandi 4verbo utar) invidiosiss••i potentiam, inde esset deturbatus; provinciae Bangorensis pedo donatus est. Verùm de hoc, suo loco uberior pro re nata, dabitur •iendi occasio. Stamberio successit Henricus Seaverus Collegii Mertonensis Custos, huic Gulielmus noster, qui propter egregiam & fructuosam operum in pube instituenda collocatam, summus Collegii moderator à Rege est desognatus.
Ab eo confestim tempore, maximis dignitatis, fortunaeque praesidiis sic abundare caepit ut paratiorem certè ab iis rebus diceres neminem, in quibus faelicitas fita est. Henricus quippe Princeps otii & solitudinis cupientissimus, 1totius imperii curam aliis demandabat: Ipse interim ubi à negotiis •eriari per tempus licebat, totum see studiis pietatis consecrabat: nactusque t•m fidelem, atque suis moribus obsequentem Achatem, ad sacra primum, de• e 2in consilium adhibuit. O quàm rara est haec faelicitas, & verò tua (Henrice:) quae haud scio an unquam majorum cuiquam acciderit, ut unum haberes virum cui omnia consilia tutò posses concredere, neque de illius minus quam de tua side certus esse. Alebantur ea tempestate magnâ animorum contention inter principes nobilitatis, partium studia, Humfredum Glocestrioe ducem & Edmundum Polum Sudovolgarum Marchionem: Inimicitiarum caput hoc fuit; Muneribus à Gallo captus, ità cum principe egerat Sudovol•us, ut permut•tionis nomine Gallo restituendam Andegaviam impetraret. Glocestrensis hood aequo animo ferens, malis proditoris artibus fraterni filii famae, Reipub: 3que bono pessimè consultum, huic incepto solus obstitit, & quod virum fortem decebat, honorem patriae saluti suae prae•erendum judicavit. Haec prima in• entium malorum semina fuerunt, haec prima Imperii Henriciani calamitas; • uae, postquam adolevissent, ingentem Reipub. Anglicanae cladem pepererunt. ⟨p. 59⟩Nam Gallia quae jure sanè optimo in Anglorum potestate diu fuit, quasi postliminio reversa libertatem sibi asseruit: Studebat rebus novis Hiber••acum 4Scoto tumultuatum est, veriùs quam pugnatum. Domi impurus ille Cadus funesto civium sanguine patriam faedavit: Richardus Eboraci dux, omnis morae impatiens Regiam dignitatem per civils furores praereptum suit: Hinc magnae bellorum tempestates commotae, multae praeliandi vices, nobilitati mutuis
salus ut quam majores florentissimam reliquissent, satagerent hujus aevi mortales plane nullam habere, quum incidisset Gulielmus noster, tum quo ille consilio, quâ fide & innocentiâ valuerit, inter reciprocos fortunae aestus tamdiu jactatus, satis demirari non queo. Sub idem tempus è vitâ excessit Henribus Beufortius, Episcopus 1Wintoniensis, Cardinalium omnium facile ditissimus, cujus prudentia atque opibus ita Henricus juvari potuisset, ut depulso quantivis periculi impendentis metu, summa animi tranquillitate frueretur. Quamquam eam gravem jacturam, quam Henricus Rex in ejus morte fecerat, sarcire posse visus est Gulielmus Waynnfetus qui illi in episcopatu successit, uti scribit Polydorus. Et gerebat 2ille quidem Reipub. quamdiu vixit optimè; Sed ubi divitiis cumulandis immodicus fuit, excellentem rerum ab illo gestarum memoriam vitiavit. Caeterum Henrico è vivis sublato, surrogatus est Gulielmus Waynfletus, insignis 3doctrinâ & pietate vir, (inquit Mattheus Parkreus,) quem Nicholaus quintus dumb pro nimiâ illorum temporum licentià, per provisionem (ut loquuntur) Episcopos passim constituit, Ecclesiae Wintoniensi prae•ecerat. Sanè ea demum magna voluptas est, aequalem ac parem meritis gratiam apud eos, qui dignitate eminent, invenire: neque fraudi proptereâ esse debuit Gulielmo, si Nicholai quinti pontificis optimi beneficio ad hunc honorem evectus fuisset, utpote cujus ea sanctimonia fuisse perhibetur ut nulli unquam magistratum precio vendiderit, 4qui singulos Homeri libros ducentis aureis, latinis versibus reddendos curaverit, qui doctos coluit, & praemiis ad studia literarum invitavit, ut facile primum vel solum honoris locum occuparent, de quo nullo unquam soeculo magis compertum est illud. Sint Maecaenates non decrunt Flac•e Marones. Denique cui renunciatum quum esset, quosdam esse Romae qui bonos versus sacerent, 5negavit bonos esse, cur enim ad me (inquit) non veniunt, qui poetis etiam malis pateo. Ab illo (inquam) laudatissimo Pontifice ad summam authoritatem perductum esse, non video quare cuiquam vitro verti debeat. At enim effraenatae huic in episcopatibus disponendis licentiae assensum non prae
tantumnè cuiquam hominum ut liceret impune mearum facultatum domino esse, & pro arbitrio suo hos creare, illos ad praesulatuum dignitates transfer posse, concedi? Praeviderant hoc malum non procul abfuturum illustrissimi Reges nostri, 1qui quum intelligerent nihil esse tam sanctum in civitate, quod non corrumpat audacia, gravissimis sanctionibus nos ab hujusmodi maleficiis deterruerunt, quae apertè vetant ne quisquam per provisionem (ut loquuntur) Pontificiam cujusquam dignitatis ambitae sentiat beneficium. Verùm toto hujus Archiepiscopi tempore, Papa (inquit Parkerus) provision adhuc episcopos statuit, 2inter hos insignem doctrinà & pietate virum Willielmum Waynflet. Sed non gravabuntur Reverendissimi Parkeri manes (ut spero) si ego pro illo veritatis studio impulsus, cujus ipse amore si nunc viveret, in seipsum excitaretur, in medium quaedam proferre non dubitaverim, in quibus incorrupta side dignorum exemplarium authoritas, (quibus ego ut debeo plurimum tribuere soleo) ab illius opinione coëgit me dissentire. Illud autem est huiusmodi: Gulielmum nostrum, tametsi pro illius saeculi consuetudine, & virorum illustrium authoritate 3gaudere talibus privilegiis potuisset, ut omninò fortassis ab illis non abstinuerit, ita melioribus rationibus ad suae dignitatis fastigium pervenisse, nam & Henrici Regis candidatus fuit, & communibus Cleri Wintoniensis suffragiis, factus est Episcopus. Id quarè tam constanter assirmem, nunc subjiciam. Supremum jam diem clauserat Henricus Beufortius Episcopus Wintoniensis, anno salutis instauratoe, 1447. Aprilisque (quod satis constat) undecimo: ibi Rex, tametsi quod Henricus primus ab Anselmi obitu fecisse narratur, itidem 4Henricus sextus facere potuisset, plenum quinquennium expectare ut ejusmodi tandem episcopum constitueret qui vel aequis passibus virtutum Antecessores 5[…] […] […] […] protinus: rejecto tamen hujusmodi fuco, mul• […] exp • Waynfleti praestantiâ, continuò & eodem die quo nunci• accepisset, Ecclesiae Wintoniensi veniam alterum Episcopum eligendi concedit, simulque obnixè rogat (quamvis sua luce conspicui precariis testimoniis […] vantur) maximam in comitiis suis Gulielmi Waynfleti rationem habe.
LETTERS Sent by the KING, to choose WILLIAM WAYNFLETE Provost of Our Lady College of ETON, Bishop of WINCHESTER. Trusty and well-beloved in God, we greet you well. Letting you weete that it is come to our knowledge, to our great heaviness, ne weare Goddis will, how that ourlate Cardinal of England and Bishop of Winchester is past out of this uncertained life. And howbeit that ye ought not to proceed unto the election of a new pastor and father for the Church of Winchester aforesaid without our licence first had in that party, yet nacheles we as well for the great love and affection that we bear unto the said Church, as for other great causes moving us, wolling in no wise the said Church to stand any while viduate, licence you to proceed unto the election of a new Pastor there. And pray you heartily that in all the hast that you goodly may, ye wool so do. Having by one assent our right trusty & well-beloved Clarke and Counsellor Master William Waynflete, Provost of our College Royal of our Lady of Eton at the reverence of us and contemplation of this our writing, on your said election to be Bishop of your said Church before all other especially recommended, whom as you know well, we habe in the most tender favour of our good grace. Wherein you shall not only provide your said Church of right a notable Clarke and a substantial person to Goddis plesir, and to the worship & weal of the same as we trust, but also do unto us right singular plesir, and cause us to have both you and the said Church in the more special favour of our good grace in time to come. Given under our signet at our Castle of Windsor the xi. day of April.
LETTERS Sent by the KING, to chuse WILLIAM WAYNFLETE Provost of Our Lady Colledge of ETON, Bishoppe of WINCHESTER. TRusty and well-beloved in God, we greete you well. Letting you weete that it is come to our knowledge, to our greate heavines, ne weare Goddis wil, how that ourlate Cardinall of England and Bishoppe of Winchester is past out of this uncertained life. And howbeit that yee ought not to proceede unto the election of a new pastor and fader for the Chirch of Winchester aforesaide without our licence first had in that party, yet nacheles we as well for the greate loue and affection that we beare unto the said Chirch, as for other great causes moving us, wolling in no wise the said Chirch to stand eny while viduate, licence you to proceede unto the election of a newe Pastor there. And pray you hartely that in all the hast that you goodly may, yee woll so doe. Having by one assent our right trustie & wel-beloved Clarke and Councellour Master William Waynflete, Provost of our Colledge Royal of our Lady of Eton at the reverence of us and contemplation of this our writing, on your said election to be Bushoppe of your saide Chirch before all other especially recommended, whom as you know well, wee habe in the most tender favour of our good grace. Wherin you shall not only provide your said Chirch of right a notable Clarke and a substantial person to Goddis plesir, and to the worshipp & wele of the same as we trust, but also doe unto us right singular plesir, and cause us to have both you and the said Chirch in the more special favour of our good grace in time to come. Gevn under our signet at our Castle of Wyndsore the xi. daie of Aprill.
Caeterum Ecclesia Wintoniensis tanti patris orbitate perculsa, haud diu negotium differendum rata, literas ad Regem statim ablegavit; quibus ipsum super ⟨p. 62⟩Henrici Cardinalis morte certiorem fecit (tàm subitae festinationis parùm ut videtur conscia) potestatem sibi novi praesulis surrogandi dandam hisce verbis humillime deprecata.
LITERA Missa Domino Regi pro licentia obtinenad 1ad Episcopum eligendum. EXcellentissimo in Christo principi, & Christianissimo Regi nostro Domino Henrico, Dei gratá Regi Angliae & Franciae, et domino Hiberniae, nos vestri humiles & devoti orators continui, Prior Ecclesiae vestrae Cathedralis Winton, & ejusdem loci Capitulum salutem in eo cui omnes Reges famulantur, & per quem principes proximè dominantur, Vestrae regiae Majestati cum ea quâ decet reverentiâ, tenor praesentium intimamus, quòd recolendae memoriae Dominus Henricus Beuford ultimus Episcopus noster, die Martis, undecimo Aprilis jam instantis ad vitae suae terminum (quod dolentes referimus) pervenit (veruntamen foeliciter ut speramus;) ne igitur sedes Episcopalis antedicta, diutino pastorum solatio destituta, suae vacationis detrimenta deploret, aut jacturam in spiritualibus seu temporalibus patiatur, advestrae cels•udinis Regiae praesentiam unanimi nostro consensu & assensu, nos fratres Robertum Puriton Subpriorem, ac Richardum Marlebergh Hordarium, confratres & commonachos nostros mittimus per praesentes dictae vestrae excellentiae humiliùs, quo possumus, supplicantes, quaetenus, ut ad liberam futuri Episcopi & pastoris Ecclesiae vestrae memoratae electionem procedere valeamus, licentiam gratiose concedere dignetur vestrae regalis gratiae magnitudo; quam ad sui laudem & honorem, ad inimicorum colla subiuganda, atque ad populi sui meritorium regimen foelicissimè regat & gubernet clementia Salvatoris per tempora duratura. Datum sub sigillo nostro communi in domo nostra Capitulari 12. die dicti mensis Aprilis. Anno Domini 1447.
LITERA Missa Domino Regi pro licentia obtinenad 1ad Episcopum eligendum. EXcellentissimo in Christo principi, & Christianissimo Regi nostro Domino Henrico, Dei gratá Regi Angliae & Franciae, et domino Hiberniae, nos vestri humiles & devoti oratores continui, Prior Ecclesiae vestrae Cathedralis Winton, & ejusdem loci Capitulum salutem in eo cui omnes Reges famulantur, & per quem principes proximè dominantur, Vestrae regiae Majestati cum ea quâ decet reverentiâ, tenore praesentium intimamus, quòd recolendae memoriae Dominus Henricus Beuford ultimus Episcopus noster, die Martis, undecimo Aprilis jam instantis ad vitae suae terminum (quod dolentes referimus) pervenit (veruntamen foeliciter ut speramus;) ne igitur sedes Episcopalis antedicta, diutino pastorum solatio destituta, suae vacationis detrimenta deploret, aut jacturam in spiritualibus seu temporalibus patiatur, advestrae celsudinis Regiae praesentiam unanimi nostro consensu & assensu, nos fratres Robertum Puriton Subpriorem, ac Richardum Marlebergh Hordarium, confratres & commonachos nostros mittimus per praesentes dictae vestrae excellentiae humiliùs, quo possumus, supplicantes, quaetenus, ut ad liberam futuri Episcopi & pastoris Ecclesiae vestrae memoratae electionem procedere valeamus, licentiam gratiose concedere dignetur vestrae regalis gratiae magnitudo; quam ad sui laudem & honorem, ad inimicorum colla subiuganda, atque ad populi sui meritorium regimen foelicissimè regat & gubernet clementia Salvatoris per tempora duratura. Datum sub sigillo nostro communi in domo nostra Capitulari 12. die dicti mensis Aprilis. Anno Domini 1447.
Rex ubi votum Ecclesiae intellexisset, haud diù cunctatus (illorum quippe precibus ad id incitatus quod ultro sponte sua facturus esset) peramanter in gratiam Fundatoris nostri sic rescripsit.
Henricus Sextus Rex (ut cum Lelando dicam) longè pientior quàm imperio fortunatior, ubi sic eum Priori caeteroque monachorum coetui per literas commendasset, ut majori studio aut animi sollicitudine non posset amplius, Waynfletum bis appellat. Hoc nomen in fronte praeferunt ejusdem Prioris & conventus ad Regem & Pontificem rescripta: Regestum Collegii Etonensis sic illum nuncupat: sic enim habent verba. Discretissimus vir & providissi • s Willielmus Waynficte. Denique hoc nomine Gulielmo Vycestero, qui ipsum libellulo quodam de Sacramentis dedicationis donavit eodemque saeculo vixit, Polydoro Vergilio historiae Anglicanae libro vigesimo tertio, Matheo Parkero (seu quisquis ille fuit, qui vitam Archiepiscoporum Cantuariensium nobis descripsit) Johanni ⟨p. 54⟩Foxo ejusdem Collegii alumno, Nicholao Harpsfeldio, sibi denique ipsi, de cujus fide sacrilegii instar est dubitare, hoc (inquam) Waynfleti nomine 1notus semper & descriptus fuit. Accedit huc etiam aliud non leve incommodum; nam quo minus ipsum Pattenicâ gente oriundum putemus, vel maximè faciunt diversarum familiarum notae, clypeorum insignia, in quibus praeter quadratas illas albi atrique areolas (quae propria sunt Pattenorum symbola) 2Waynfletus supremam scuti regionem trium liliorum floribus distinxit, id quod fecisse proculdubio vir prudens nunquam cogitasset, si violatas ob eam rem majorum imagines vel levissimè credidisset. Nam quid (quaeso) opus fuisset antiquae nobilitatis schemata propter novam aliquam fortunae accessionem mutare, aut ab iis in tantillà praesertim re differre voluisse, qui splendoris dignitatisque tuae authores extiterunt? Ego contrà ut pro me proque Fundatore meo quam brevissimè respondeam, po•ticum illud usurpare soleo. —Pudet haec cognomina nobis Et fingi potuisse, & non potuisse refelli. Tollendus est enim è medio iste difficultatis obex, qui omnem hactenus ad veritatem praeclusit aditum. Utque quod in ultimo loco propositum est primum amoliamur, illud ego frequenter usu venisse inter legendum comperi, quod ut quisque novâ aliquâ dignitate, aut rebus secundioribus auctus esset, ille si sacrae militiae nomen suum dedisset, tum adjicere aliquam clypeo suo quasi tesseram solebat, quâ facilius à caeteris ejusdem stirpis agnatis, dignosci potuisset. Non opus est longè repetitis exemplis.
Nam Joannes Staffordius nobilissimi Comitis filius (ut summum Antistitem facilè agnoscas) insigniis suis tiaram 1apposuit. quamvis illis majoribus prognatus foret, qui bina tigna, mutuo sibi invicem contractu inclinata gestitabant. Et Gulielmus Courtneius ut Archiepiscopi honorem repecsentaret, scutum gentilicium tribus infulis episcopalibus 2illustravit. Super quâ re ubi ego aliquandò Gulielmum Camdenum virum (ut coetera taceam) totius antiquitatis interpretum consultissimum interrogassem, ultrô sententiae meae patronus esse non recusabat. Quod quum praeter morem illorum temporum & exempla majorum factum non videtur, tum ex optimis etiam rationibus profectum esse minimè dubitandum. Mea siquidem opinio semper fuit, atque adeò nunc est, hoc modo profiteri eum voluisse mirum Principis favorem, cui scilicet uni regum omnium plurimum debebat. Senserat quippe ille Henricum sextum sibi perbenignum patronum, Collegiumque ab eo Etonae positum matrem indulgentissimam. Quocircà ubi ad amplio•em fortunae locum evectus esset, saltem si non paribus officiis, gratum tamen & memorem se comprobavit. Hanc itaque ob causam liliis scutum suum depinxit, quae sunt Etonensis gymnasii perpetua Emblemata; illis nimirum artibus usus, ut Pattenica gente pariter atque Etonensi, natum se confirmaret. A pare•tibus accepit hujus vitae usuram, à Collegio decus & dignitatem: ut•••ue pro eo ac debuit respondendum fuit, gessit id circò in eodem clypeo ut•iusque insignia Rhombos cum Liliis. Sed modestiam simul & prudentiam vide; gymnasii insignia censuit anteponenda suis. Quae si vera sunt, tum argumenrationis institutae haec est futura clausula. Omnia ista honoris generisque ornamenta ⟨p. 55⟩jure semper optimo ad Pattenos spectasse, Gulielmum nostrum qui Pattenorum insigniis usus est, vel pro admissi qualitate lege Cornelià puniendum, 3vel eo nomine donandum fuisse. Venio nunc ad illum nodum solvendum qui primo in loco proponebatur. Cui quidem explicando non opus est vel gladio vel bipenni, ità palàm se produnt omnia. Illud enim affirmare sexcentis poene exemplis possum, condita plerumque atque imposita fuisse pro vulgi arbitrio hominibus cognomina. Simon Sudburius paterno nomine Tiboldus est 4dictus: Caeterum ex oppido Sudovolgorum unde prodiit, Sudburius passim audiebat.
Mons acutus nomen loci apud Belgas Anglicanos celebris, at inde nobilissima Vicecomitum de Monte acuto familia (non fine insigni honoris praefatione etiam atque etiam à me nominanda) originem simul cum appellatione deduxit. Notius est quam ut nescire quisquam possit, pientissimi praesul is ad verum decus & immortalitatem nati Gulielmi Wiccami, à loco originis 1inditum cognomentum. Infinitus sim si singula persequar. Testis in rem presentem omni exceptione major Thomas Fanshaus advocetur, is est qui vel labantem hanc sententiam ex fide antiquae cujusdam syngraphae queat sustentare. 2Sed ne ulterior fiat agnominis controversia, sobrini sui causam obsignatis tabulis defendit Juliana Churchstilia, quae cum fundum alienare, jure agnationis (ut asseruit) ad se spectantem voluisset, & legibus cautum sit, quoties de genere genteve quaestio oboriatur, ei qui dicit prob andi onus incumbere, rem universam sic deducit. Sciant praesentes & futuri quod ego luliana Churchstilia vidua nuper uxor Rich. Churchstile defuncti, consanguinea & haeres, Magistri Willielmi de Waynflete nuper Winton. Episcopi: videlicèt, unica filia & haeres Roberti Patten fratris & haeredis Richardi Patten (alias dicti Barbour) de Waynflete, patris predicti Willielmi de Waynflete nuper Episcopi, in pur a viduatate mea 3&c. Quin tu igitur negabis mihi, quisquis es, hanc quasi fatalem optimis quibusque atque eminentibus viris familiae mutationem ejusmodi fuisse ut in Fundatorem nostrum non conveniret? Richardus Pattenus hujus nostri pater cum eo in loco natus esset, occasionem novi nominis primus invexit, ex quo caeteri Waynfleti vocarentur; sed nec ille simpliciter Waynfletus dicebatur, sed Waynfleto oriundus. Nam cum multae essent tàm generosae stirpis propagines, 4nisi una ab alia commode discerneretur, ingens profectò eveniret nominum confusio. Quamobrem Fundator iste noster paternarum virtutum aemulus & agnominis fuit, & vici titulum dari sibi magis praeoptavit quàm familiae. P. Scipioni (ut est apud Livium) à devictâ Africâ cognomen Africano fuit: nostro huic ab instauratâ perpolitaque Waynfleto, multò mea quidem sententia aptius Waynfleti 〈non-Latin alphabet〉 accomodatur.
Ego certe ab hac sententia sive plane cognitâ & perspectâ, sive à majoribus quasi per manus traditâ, propter summam Collegii celebritatem & hominum, non libenter recedo. Neque ut Atticum Lysiam, quasi Liciniâ & Mutiâ lege, Timaeus Syracusanum esse vendicat, ego eum cultissimae Societatis jure privatum, in aliud Collegium redactum cupio. Quinimò plurimùm ad famam eruditionis arbitror, pertinere, quis tandem vel sorte oblatus, vel consilio quaesitus institutionis locus illi contigerit (adeo est illud verum quod de Henrico Chicheleio ad pietatem & studia literarum recreanda divinitùs nobis concesso, ibidemque educato, usurpatur, saepe docet fructus de quâ fuit arbore ductus) 1quem noster tamen virtute suâ illustriorem (si fas sit dicere) reddidit quam accepit. Quamobrem ex tantae fundationis pullulans radice (verba sunt Chaundleri) florescens quasivirgula, ope & adiutorio Thomae Bekingtonii beneficentissimi 2domini & Vellensis Ecclesiae praesulis lectissimi, fermè in cedrum crevit magnam, quasique lignum plantatum secus decursus aquarum, uberrimos fructus protulit. Nam ut validiorem ejus aetatem praeteream quae excellentissimis ornamentis decorata in supremo authoritatis fastigio collocata fulsit: Adolescentis 3cura in bonis literis persequendis prorsus occupata luculentum praesentis aevi mortalibus exhibuit specimen, quò tanta indoles (ubi semel maturuisset) foret porrectura. Ingenium foelix, vigil animus, studium pertinax, crebra con•entio, ⟨p. 57⟩ecquid aliud praedicare possunt quam insigne aliquod & egregium deinceps secuturum? Invicta corporis vis quae non aliunde magis quam per labores crevit, ingens ingenii aviditas quae expleri non potuit, frequens concertatio quae nunquam nisi victorem dimisit, spem certè nunquam mentiuntur hujusmodi praesagia. Doctrina sed vim promovet insitam—Rectique cultus pectora roborant; inquit poëta. Quamobrem ad eas quas naturae beneficio dotes ac 4ceperat, foelix pro illius temporis infortunio, accessit institutio. Nam humanitatis & eloquentiae quidem studia ita ardenti animo excoluit, ut in illis longè supra vulgi consuetudinem excellere, peculiarem illi laudem adscriberem, si Johannes frater illius in hujus quoque participationem non esset admittendus. 5Cujus cum praeclarae aliquot ab ipso habitae orationes recensentur, faciunt propemodum ut existimem, gentis potius singularem illius, & non unius hominis fuisse praerogativam.
Ab eo confestim tempore, maximis dignitatis, fortunaeque praesidiis sic abundare caepit ut paratiorem certè ab iis rebus diceres neminem, in quibus faelicitas fita est. Henricus quippe Princeps otii & solitudinis cupientissimus, 1totius imperii curam aliis demandabat: Ipse interim ubi à negotiis •eriari per tempus licebat, totum se studiis pietatis consecrabat: nactusque t•m fidelem, atque suis moribus obsequentem Achatem, ad sacra primum, de• e 2in consilium adhibuit. O quàm rara est haec faelicitas, & verò tua (Henrice:) quae haud scio an unquam majorum cuiquam acciderit, ut unum haberes virum cui omnia consilia tutò posses concredere, neque de illius minus quam de tua side certus esse. Alebantur ea tempestate magnâ animorum contentione inter principes nobilitatis, partium studia, Humfredum Glocestrioe ducem & Edmundum Polum Sudovolgarum Marchionem: Inimicitiarum caput hoc fuit; Muneribus à Gallo captus, ità cum principe egerat Sudovol•us, ut permut•tionis nomine Gallo restituendam Andegaviam impetraret. Glocestrensis h•ud aequo animo ferens, malis proditoris artibus fraterni filii famae, Reipub: 3que bono pessimè consultum, huic incepto solus obstitit, & quod virum fortem decebat, honorem patriae saluti suae prae•erendum judicavit. Haec prima in• entium malorum semina fuerunt, haec prima Imperii Henriciani calamitas; • uae, postquam adoleuissent, ingentem Reipub. Anglicanae cladem pepererunt. ⟨p. 59⟩Nam Gallia quae jure sanè optimo in Anglorum potestate diu fuit, quasi postliminio reversa libertatem sibi asseruit: Studebat rebus novis Hiber••acum 4Scoto tumultuatum est, veriùs quam pugnatum. Domi impurus ille Cadus funesto civium sanguine patriam faedavit: Richardus Eboraci dux, omnis morae impatiens Regiam dignitatem per civiles furores praereptum suit: Hinc magnae bellorum tempestates commotae, multae praeliandi vices, nobilitati mutuis 5caedibus Angli, adversis aquilis quasi duo•ecies dimicatum, nonaginta plus minus hominum millia ceciderunt, Octoginta familiae principalis desiderati sunt. Heu, quantum potuit terrae, pelagique parari6 Hoc, quem civiles hauserunt sanguine dextrae? In hoc saeculum varium, seditionibus atrox, domesticis infidiis infame, crebris fluctuationibus obnoxium, ubi eousque periclitata est Reipub.
salus ut quam majores florentissimam reliquissent, satagerent hujus aevi mortales plane nullam habere, quum incidisset Gulielmus noster, tum quo ille consilio, quâ fide & innocentiâ valuerit, inter reciprocos fortunae aestus tamdiu jactatus, satis demirari non queo. Sub idem tempus è vitâ excessit Henribus Beufortius, Episcopus 1Wintoniensis, Cardinalium omnium facile ditissimus, cujus prudentia atque opibus ita Henricus juvari potuisset, ut depulso quantivis periculi impendentis metu, summa animi tranquillitate frueretur. Quamquam eam gravem jacturam, quam Henricus Rex in ejus morte fecerat, sarcire posse visus est Gulielmus Waynnfetus qui illi in episcopatu successit, uti scribit Polydorus. Et gerebat 2ille quidem Reipub. quamdiu vixit optimè; Sed ubi divitiis cumulandis immodicus fuit, excellentem rerum ab illo gestarum memoriam vitiavit. Caeterum Henrico è vivis sublato, surrogatus est Gulielmus Waynfletus, insignis 3doctrinâ & pietate vir, (inquit Mattheus Parkreus,) quem Nicholaus quintus dum pro nimiâ illorum temporum licentià, per provisionem (ut loquuntur) Episcopos passim constituit, Ecclesiae Wintoniensi prae•ecerat. Sanè ea demum magna voluptas est, aequalem ac parem meritis gratiam apud eos, qui dignitate eminent, invenire: neque fraudi proptereâ esse debuit Gulielmo, si Nicholai quinti pontificis optimi beneficio ad hunc honorem evectus fuisset, utpote cujus ea sanctimonia fuisse perhibetur ut nulli unquam magistratum precio vendiderit, 4qui singulos Homeri libros ducentis aureis, latinis versibus reddendos curaverit, qui doctos coluit, & praemiis ad studia literarum invitavit, ut facile primum vel solum honoris locum occuparent, de quo nullo unquam soeculo magis compertum est illud. Sint Maecaenates non decrunt Flac•e Marones. Denique cui renunciatum quum esset, quosdam esse Romae qui bonos versus sacerent, 5negavit bonos esse, cur enim ad me (inquit) non veniunt, qui poetis etiam malis pateo. Ab illo (inquam) laudatissimo Pontifice ad summam authoritatem perductum esse, non video quare cuiquam vitro verti debeat. At enim effraenatae huic in episcopatibus disponendis licentiae assensum non prae ⟨p. 60⟩buisse, non simulatae (inquiunt) in Regem observantiae argumentum fuisset. Nam quid sibi volunt tam absolutae rerum alienarum largitiones?
tantumnè cuiquam hominum ut liceret impune mearum facultatum domino esse, & pro arbitrio suo hos creare, illos ad praesulatuum dignitates transferre posse, concedi? Praeviderant hoc malum non procul abfuturum illustrissimi Reges nostri, 1qui quum intelligerent nihil esse tam sanctum in civitate, quod non corrumpat audacia, gravissimis sanctionibus nos ab hujusmodi maleficiis deterruerunt, quae apertè vetant ne quisquam per provisionem (ut loquuntur) Pontificiam cujusquam dignitatis ambitae sentiat beneficium. Verùm toto hujus Archiepiscopi tempore, Papa (inquit Parkerus) provisione adhuc episcopos statuit, 2inter hos insignem doctrinà & pietate virum Willielmum Waynflet. Sed non gravabuntur Reverendissimi Parkeri manes (ut spero) si ego pro illo veritatis studio impulsus, cujus ipse amore si nunc viveret, in seipsum excitaretur, in medium quaedam proferre non dubitaverim, in quibus incorrupta side dignorum exemplarium authoritas, (quibus ego ut debeo plurimum tribuere soleo) ab illius opinione coëgit me dissentire. Illud autem est huiusmodi: Gulielmum nostrum, tametsi pro illius saeculi consuetudine, & virorum illustrium authoritate 3gaudere talibus privilegiis potuisset, ut omninò fortassis ab illis non abstinuerit, ita melioribus rationibus ad suae dignitatis fastigium pervenisse, nam & Henrici Regis candidatus fuit, & communibus Cleri Wintoniensis suffragiis, factus est Episcopus. Id quarè tam constanter assirmem, nunc subjiciam. Supremum jam diem clauserat Henricus Beufortius Episcopus Wintoniensis, anno salutis instauratoe, 1447. Aprilisque (quod satis constat) undecimo: ibi Rex, tametsi quod Henricus primus ab Anselmi obitu fecisse narratur, itidem 4Henricus sextus facere potuisset, plenum quinquennium expectare ut ejusmodi tandem episcopum constitueret qui vel aequis passibus virtutum Antecessores 5〈…〉 〈…〉 〈…〉 〈…〉 protinus: rejecto tamen hujusmodi fuco, mul• 〈…〉 exp • Waynfleti praestantiâ, continuò & eodem die quo nunci• accepisset, Ecclesiae Wintoniensi veniam alterum Episcopum eligendi concedit, simulque obnixè rogat (quamvis sua luce conspicui precariis testimoniis 〈…〉 ••vantur) maximam in comitiis suis Gulielmi Waynfleti rationem habe••••. 6Epistolae forma sic se habet.