A26815:87
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ad hoc opus Henricus haud exiguam pecuniarum summam contulit, & cum Episcopis, proceribusque ad conventum ordinum Westmonasterium evocatis vehementer egit, ut singuli aliquid erogarent, quae omnia in tliteris ab Academia ad eum datis officiose recognoscuntur. Donavit etiam Académiae ducentas marcas, à tribus artium Magistris, duobus regentibus, uno non regente quotannis eligendis, sub juramenti religione custodiendas in cista publica è qua Academiae ad usum publicum centum solidos, cuilibet Collegio quinque marcas, Magistro artium quadraginta solidos, licentiato & Bacchalaureo in qualibet facultate duas marcas, Scholari unam mutuo accipere liceret; ea lege, ut singuli pignore idoneo interposito prius caverent, itemque pecunià infra mensem solutioni praestitum non reddita distraherentur. Optimè porrò de Academicis meruit constitutione illa in Synodo Londinensi, eo rogante, edita, quam superiús recitavimus de beneficiis Ecclesiasticis in eos solos conferendis, qui graduum Academicorum insignibus ornati essent. Quod illi summi beneficii loco habuerunt, eique gratias immortals saepissime eo nomine uegerunt, quòd viri omnium scientiarum cognitionem adepti ante eam constitutionem editam in Academia consenescerent. Ista, verò, alaque plurima in Academia ab eo collata beneficia ja Epistelis Acade ⟨p. 48⟩micis honorisicè praedicantur: quorum ut perennis esset memoria, decreto xAcademiae publico sancitum est, ut nomen ipsius inter Mecaenates ascriptum à Sacellano Academiae scholas quotannis obeunte recitaretur, & ut solennitér fieret pro eo sacrum anniversarium eodem die quo ipse è vivis excessurus esset. Illud enim jure optimo ei debebatur, qui Academiam duobus Collegiis, & tot donariis publicis illustrasset, praeter privatam ipsius in multos Academicos indigentiores beneficentiam; quibus singulis annuum proventum aliquem suppeditabat, quod ex privatis rerum suarum rationibus etiamnum constat. Cantuariensem etiam Ecclesiam sedem suam plurimum ornavit: Aedi Christi restaurandae, construendis Bibliothecae & campanili magnam pecuniarum vim erogavit, gemmas & ornamenta plurima ad sacrorum usum, librosque magni precii ex omni scientiarum genere Bibliothecae donavit: eaque omnia a Priore & Monachis Cantuariensibus in publico instrumento inter acta Cantuariensia descripto enumerantur.