A26815:1004
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Utinam vero veteris instituti illius, Romanorum imprimis, quo defunctos laudare aut magistratuum ferme aut propinquorum erat, nunc quoque jam ratio haberetur: certe argumento rei, quod splendorem omnem orationis ac copiam intervallo excedit longissimo, ab auctoritate saltem laudatorum atque majestate gravitas accederet illustrior: nunc ego, & nullo neque conditionis neque literarum pretio clarus, & hoc quidem tempore ab instrumentis doctrinae omnibus ac patria, inter curas ob ruinam illius justissimas, divulsus, & minor tandem longe quam ut dictorum invidiam, grassante tanta inter homines perverse interpretandi quicquid loquimur uspiam aut scribimus licentia, declinare valeam aut elidere; ego, inquam, quid in medium adferam quod aut meritis beatissimae illius animae respondeat, aut expectationi de proposito hoc meo satisfaciat? Cum tamen non vivus modo Princeps Optimus tanta me clementia foverit, tanto amore nullo merito meo prosecutus fuerit, ut verborum officium, quod solum hinc sublatis praestari potest, devotio gratitudinis meae prorsus à me postulet; verum etiam memoriam mihi suam absenti moriens commendari jusserit, obsequio ipso & profession pietatis si non laudari, tamen, ut spero, excusari apud benignos aestimatores merebor. Apatria igitur praegloriosissimi Principis, id quod Rhetores jubent, exordium sumere non possumus, nisi simul & sumamus à regno. Caeteri mortales ortum suum uni loco debent aut urbi: Regum ac Principum ea sors est, ut nasci per tot spatia terrarum videantur, per quot vel parentes imperant, vel imperaturi sunt ipsi. Gaudium hoc non privatum est, nec unius cubiculi ambitu concluditur: Soles ejusmodi simul oriuntur, simul omnia late radijs sui splendoris ac serenitate collustrant. Daniam vero ita uti decebat commendare velle, hoc esset idem pelagus volae manus includere, quod illam perpetua custodia tuetur ac ambit. Quid Zelandia ejusque capite Hafnia opulentius? quid foecundius Scania? quid Fionia pulchrius? quid armentorum ac apium copia utilius Chersoneso Cimbrica? Reliquas enim Regiones & Provincias quae legibus imperij hujus tenentur adducere simul si cuperem, eundem hic limitem invenirem quem antiqui posuerunt magnae huic quae nos alit matri. Haec profecto sinus Codani commoditas, hoc littorum vectigal, hic oppositus incursui externo Oceanus cui terrarum party concedat?
Utinam vero veteris instituti illius, Romanorum imprimis, quo defunctos laudare aut magistratuum ferme aut propinquorum erat, nunc quoque jam ratio haberetur: certe argumento rei, quod splendorem omnem orationis ac copiam intervallo excedit longissimo, ab auctoritate saltem laudatorum atque majestate gravitas accederet illustrior: nunc ego, & nullo neque conditionis neque literarum pretio clarus, & hoc quidem tempore ab instrumentis doctrinae omnibus ac patria, inter curas ob ruinam illius justissimas, divulsus, & minor tandem longe quam ut dictorum invidiam, grassante tanta inter homines perverse interpretandi quicquid loquimur uspiam aut scribimus licentia, declinare valeam aut elidere; ego, inquam, quid in medium adferam quod aut meritis beatissimae illius animae respondeat, aut expectationi de proposito hoc meo satisfaciat? Cum tamen non vivus modo Princeps Optimus tanta me clementia foverit, tanto amore nullo merito meo prosecutus fuerit, ut verborum officium, quod solum hinc sublatis praestari potest, devotio gratitudinis meae prorsus à me postulet; verum etiam memoriam mihi suam absenti moriens commendari jusserit, obsequio ipso & professione pietatis si non laudari, tamen, ut spero, excusari apud benignos aestimatores merebor. Apatria igitur praegloriosissimi Principis, id quod Rhetores jubent, exordium sumere non possumus, nisi simul & sumamus à regno. Caeteri mortales ortum suum uni loco debent aut urbi: Regum ac Principum ea sors est, ut nasci per tot spatia terrarum videantur, per quot vel parentes imperant, vel imperaturi sunt ipsi. Gaudium hoc non privatum est, nec unius cubiculi ambitu concluditur: Soles ejusmodi simul oriuntur, simul omnia late radijs sui splendoris ac serenitate collustrant. Daniam vero ita uti decebat commendare velle, hoc esset idem pelagus volae manus includere, quod illam perpetua custodia tuetur ac ambit. Quid Zelandia ejusque capite Hafnia opulentius? quid foecundius Scania? quid Fionia pulchrius? quid armentorum ac apium copia utilius Chersoneso Cimbrica? Reliquas enim Regiones & Provincias quae legibus imperij hujus tenentur adducere simul si cuperem, eundem hic limitem invenirem quem antiqui posuerunt magnae huic quae nos alit matri. Haec profecto sinus Codani commoditas, hoc littorum vectigal, hic oppositus incursui externo Oceanus cui terrarum parti concedat?