A26815:1017
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Caeterum, lingua cum viribus deficiente, id solum te rogo; ut aman• ssimis Manibus meis hostium Libertati sanguine lites potius quam lacrymis. Qua quidem allocutione, Rex tam constans, tam fortis & sapiens, dolori tuo non parum med•beris: quem dolorem si sperare potuis•i cum ad arma filium dimitteres, debes etiam perferre postquam illi accidit quod accidere humanum est. Hac lege bella constant, ut mortes mortibus succ•dant quotidie ac cumulentur. Et n•scio quo fato infelix haec & funesta Germaniae inflammatio to• Reges, tot Principes abripuerit hactenus, ut simile quid aetas nulla, nullae historiae loquantur. Sed compares moeroris habere aliorum solatia sunt: tua Majestas cum perpendet quid Patri conveniat, cogitabit etiam quid Regi. Non minus & Filiorum Tibi adhuc superstitum virtute ac vigour te •riges: quorum alterum Te ad coeleste illud regnum (sera sit dies illa!) sublato Tui haered•m, alterum ad regia quaeque non minus natam, amores tuos, spem populorum, Castors aevi nostri & lucida sidera, cum videas, tantum levationis accipere potes de relictis, qantum tristitiae de illo qui vixit. Non in minorem autem & vos, Principes serenissimi, luctus partem vocati estis, quorum, praeter acc•bitatem hujusmodi Fratris erepti, qui vos plusquam fra••rno aff•ctu dilexit, amavit, unice charos habuit, moestitiam augere credibile est maxime, quod non excipere halitum illius extremum, non manus vestras ad ulti • operi••dorum ⟨p. 442⟩oculorum officium advocare, non reliquias ejus & transfixa miserè viscera lacrymis & opobalsamouda sarcophago tradere, non satiari novissimis sermonibus contigit. Nunc amoris ille sui vobis & virtutum maximarum memoriam reliquit, ut quoties lugebitis vos fratrem amisisse, consolatione simul illa sustent•mini, talem vos fratrem habuisse. At te, magni Parentis magne imposterum successor. Fratremque tuum, de cujus dotibus ac naturae excelentia tanta, tamque praeclara narranrtur, Deus protegat immortalis, lectum genialem tuum, cui Conjux ex familio Germaniae serenissima incomparabilis destinatur, laetitia omni ambiat ac rebus florentibus, vota denique pro te, pro salute tua, bonorum omnium in […] exitum provehat. Caeterum tuum hoc damnum non minus Germania tuus hic luctus est: vix unum excipiam aut alterum; nemo Principum extraneorum tranquillitatem tuam dilexit verius, nemo fortius defendit.