hunc multis legationibus, Germanicis, Polonicis, Italicis, pietate, ingenio, art, judicio clarissimum, Electori Saxoniae charissimum. Hubertum, denique Languetum Burgundum dici non potest, quanto loco habuerit: quoniam 1in eo verissime, teste magno veracique viro, imo ipso seculo teste, cum pictat• doctrina, cum conscientia scientia, cum natura ars, cum disciplina denique rerum usus certabat. Ab hoc viro nunquam see Dhonanus abijsse professus est, qu • vel doctior, vel melior rediret. Ex his omnibus cum alia didicit Dho••nus, tum imprimis arcana Reip. pace belioque profutura. Noverat autem ⟨p. 461⟩jam in aetate illa singularem artem, tota deinceps vita ab eo exercitam, qua reconditi sapientiae thesauri à viris praeclaris, quasi carmine ac veneficio eliciuntur. Ea cujusmodi fuerit non defugiam referre: sed prius veniam mihi dari postulo, si cui minus placuerit, dumb id ago, virum summum cum mutis animantibus 2conferri: quod tamen non facio sine magnis exemplis. Tarantus animal Scythicum est, magnitudine bovis, capite simile cervo, ungulis bifidis, villis magnitudine ursi, atque ubi sui est coloris, asini simile, caeterum, ut aiunt, omnium arborum, fruticum, florum locorumque, in quibus latitat, colorem pilis 3repraesentans: unde capi facile, aut internosci à venatoribus nequit. Dhonanus tarantum nobis, sed laudabili instituto, imitabatur. Etsi enim tot excellentia ingenij dona facile eum cordatiori cuilibet commendarent: tamen aliunde etiam praesidium quaerens, summa see animi solertia accommodabat praestantissimi cujusque moribus: imo suavi quadam comitate & modestia, velut virtutis condimento, tanto se gratiorem omnibus redd•bat; quanto singuli eorum, quos coleret, genium illius suo similiorem putarent. Hoc nempe est philtrum, hoc fascinum; sed liberale, sed honestatis plenum: cui etiam gravissimus quisque longe melius, quam ad leves amores, aptare possit illud Po•tae.
—ut ameris amabilis esto.4
Ac postea quoque Fabianus maximum ex artificio hoc fructum cepit, cum in aula Caesaris versaretur. Quippe hanc quoque (ut incredibili tenebatur amore arcana quaeque imperiorum penetrandi,) non ad•undam modo, sed pernoscendam sibi judicavit. Iter huc secundo Danubio instituit cum Johanne Brexnerio, Hulderico Ronspergio, & Joanne Kreckwicio. Viennam cum venisset, nihil sibi prius vel antiquius duxit, quam ut penitus perspiceret prima Rudolphi Caesaris auspicia.
hunc multis legationibus, Germanicis, Polonicis, Italicis, pietate, ingenio, arte, judicio clarissimum, Electori Saxoniae charissimum. Hubertum, denique Languetum Burgundum dici non potest, quanto loco habuerit: quoniam 1in eo verissime, teste magno veracique viro, imo ipso seculo teste, cum pictat• doctrina, cum conscientia scientia, cum natura ars, cum disciplina denique rerum usus certabat. Ab hoc viro nunquam se Dhonanus abijsse professus est, qu • vel doctior, vel melior rediret. Ex his omnibus cum alia didicit Dho••nus, tum imprimis arcana Reip. pace belioque profutura. Noverat autem ⟨p. 461⟩jam in aetate illa singularem artem, tota deinceps vita ab eo exercitam, qua reconditi sapientiae thesauri à viris praeclaris, quasi carmine ac veneficio eliciuntur. Ea cujusmodi fuerit non defugiam referre: sed prius veniam mihi dari postulo, si cui minus placuerit, dum id ago, virum summum cum mutis animantibus 2conferri: quod tamen non facio sine magnis exemplis. Tarantus animal Scythicum est, magnitudine bovis, capite simile cervo, ungulis bifidis, villis magnitudine ursi, atque ubi sui est coloris, asini simile, caeterum, ut aiunt, omnium arborum, fruticum, florum locorumque, in quibus latitat, colorem pilis 3repraesentans: unde capi facile, aut internosci à venatoribus nequit. Dhonanus tarantum nobis, sed laudabili instituto, imitabatur. Etsi enim tot excellentia ingenij dona facile eum cordatiori cuilibet commendarent: tamen aliunde etiam praesidium quaerens, summa se animi solertia accommodabat praestantissimi cujusque moribus: imo suavi quadam comitate & modestia, velut virtutis condimento, tanto se gratiorem omnibus redd•bat; quanto singuli eorum, quos coleret, genium illius suo similiorem putarent. Hoc nempe est philtrum, hoc fascinum; sed liberale, sed honestatis plenum: cui etiam gravissimus quisque longe melius, quam ad leves amores, aptare possit illud Po•tae.
—ut ameris amabilis esto.4
Ac postea quoque Fabianus maximum ex artificio hoc fructum cepit, cum in aula Caesaris versaretur. Quippe hanc quoque (ut incredibili tenebatur amore arcana quaeque imperiorum penetrandi,) non ad•undam modo, sed pernoscendam sibi judicavit. Iter huc secundo Danubio instituit cum Johanne Brexnerio, Hulderico Ronspergio, & Joanne Kreckwicio. Viennam cum venisset, nihil sibi prius vel antiquius duxit, quam ut penitus perspiceret prima Rudolphi Caesaris auspicia.
- 1[…]. in vita M•lan•••. Morns in pr•fat. d• verit. […]. […]〈…〉. in vita M•lan•••. Morn••s in pr•fat. d• verit. 〈…〉. 〈…〉
- 2Aristot. [Greek or Hebrew].Aristot. 〈non-Latin alphabet〉.
- 3Theophrastus in fragmento de ijs, quae colorem mutant. Plin. lib. 8. c. 34.
- 4Ovid. lib. 2. de arte amandi.