A26815:1054
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quanto, inquit, aequius est, me tot ac talium amicorum attendere cons•lia, quam ut tot talesque amici, meam unius sententiam, voluntatemque sequantur▪ Neultra à Dhonano abeam, ille Casimiro in oculis, in animo, in ore semper erat, eo cumprimis tempore, quo in Gallia Mars intonabat undique, ac Guisianus 1furor ferrum & ignem adversus Evangelicos spirans, etiam sacratissimo Regis capiti insidias siruere non exhorresceret. Haec rerum facies impellebat Henricum Navarraeum, ut ope operaque praestantium aliquot virorum, atque inter eos, Harlaei Monglassij, ac Jacobi imprimis Pardiliani. Dynastae Segurini, auxilia 2posceret à Friderico, Daniae Rege; item Christiano Saxon, & Joanne Georgio Brandeburgico, Electoribus: quod in conventu factum Lumaeburgensi. Nec cocontentus, Casimirum quoque, & Germaniae Principes alios, suis quemque terris sollicitabat. Neque irritae hae Regis Legations fuere. Quin tanto laetiori cum lubentia auxilia ci decernebantur: quanto in deliberationibus illis magis magisque perspicere erat, caussam Navarreni regis divino esse humanoque jure subnixam: communemque Ecclesiae caussam communibus etiam consilijs, studijs, atque armis, debere vindicari. Colliguntur igitur, abjecta omni cunctatione, octo millia Germanorum equitum: peditum ex ijsdem, & vicinis foederatis Evangelicis, XX. millia. Jamque omnium cogitations in unum hoc intentae erant, quem maximo & fortissimo exercitui praefici oporteret. Satis constabat, exigi aliquem, qui & arma tractare, & armorum jura didicisset; 3qualem Alphonsus Arrago requirebat: quique non solum praesentia intueretur, s•d praeterita etiam meminisset, futuraque prospiceret, videlicet à tergo juxta, ac à fronte oculos gestans: qui denique non d • et fortunae praebenti se, sed oblato casu ad consilium eam slecteret. Illustres adeo animi dotes clare relucebant in Fabiano Dhonano: quem iccirco Casimirus, ut princeps optimus, ita judex ingeniorum long sagacissimus, toti huic exercitui summo cum imperio p • sse jussit. Provincia haec erat sane per se amplissima, cum tot hominum millia ab unius judicio starent aut caderent: Dhonano vero eo illustrior, quod Robertus Bovilionij Dux, & Martianus Comes frater, quos supremos exercitus sui Imperatores Navarrenus dixerat, virtutem & fortitudinem Dhonani in rebus been gerendis summo sibi praesidio esse non animo modo agnoscerent, sed verbis factisque testarentur.