A26815:1061
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Profecto si verum amamus, perpetuus ille tantorum heroum affectus, ac judicium praeclarum, clare ostendunt, quid de malevolis quibusdam sit judicandum. Nimirum ita reputo, rem ipsam pro Dhonano loqui, ac evanescere nebulas obtrectatorum, quoties nos ad hunc veritatis solem convertimus. Proclive admodum est reprehendere, ac quasi cornibus incursare in facinora militaria; quae cum prae alijs omnibus omnem pene in partem trahi possint, facile in argumentum rapiuntur sequioris famae. Verum enimvero, sires pensetur re, ratio cum ratione decertet, si adfectus ponatur judicij corruptor: non difficultor Veritas, quae Saturni Temporisque filia perhibetur, in apertum proferri solet. Ut in hujusmodi etiam rebus Poetae illud habeat locum:⟨p. 469⟩ —Quis enim celaverit ignem,1 Lumine qui semper proditur ipse suo? Gallus igitur ille, qui nomen dissimulans, (etsi ne sic quidem ignoretur) existimationi Dhonani palam insidias struit, viri sane egregij nomen poterat obtinere, nisi alienis insultare laudibus maluisset: nunc cum dente Theonino famam tanti viri arrodit, sane ex hoc mustaceo nec ipse, nec ijs moribus quisquam, aliud quam vilem admodum bonisque indignam laur•olam reseret. Quae enim haec perversa indoles? quis genius malus? cum, quicum coram, atque aperta fronte congredi non ausis, sparsis à tergo probis contaminare vello? Nempe tales animali bonaso similes videntur: quod cum cornibus inutiliter 2implexis laedere non possit, fimum fugiens reddit, eujus contactus insequentes, ut ignis aliquis, comburere solet. Nec impune tulit obtrectator, quem Fabianus emissa in publicum apologia, atque id tum Germanico, tum Latino sermone, abunde confutavit. Simul enim, & ad edendum nomen scriptorem eum provocavit, & famae suae decus adversus illum praestitit illaesum. Quare inter elogia Dhonani hoc sane esto, quod, incassum fremente invidia, magni à maximo quoque fiat. Imo si Fabius olim, qui bello Punico II. restituisse r • Romanis creditus est, Maximi cognomen jure optimo retulit: non mineri jure Fabianus noster, qu•m non una in re Maximo illo majorem res esse docet, vel Maximus, vel Magnus, ob tot inclytas lauds dici meretur. Atque hoc magis parebit, si cateram etiam historiam ejus persequamur. Nam coepit tandem Dhonanus vitae relique rationes ad pacem referre: idque imprimis in Curia, atque Sanctiori Arepago Casimiri: