A26815:1067
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed quoniam illa fortiter elidebantur Dhonana virtute, & innocentia, itum est ad invidiosum illud convitium, ut religionis corruptae insimularetur, qui tota eam vita ab Romanae Ecclesiae erroribus puram illibatamque fuerat professus. Nempe ita hominum mos est. Semper in ore ijs natat praeclarum religionis nomen: navigant quippe (largiatur hoc mihi de suo Aeschines) in mari verborum; & hoc lenocinio, partim magna Reipublicae 1mala arcessunt, partim in odium adducunt viros probos, de quibus mutato nomine dicere vetus illud solent, Bonus vir Caius Seius: sed malus tantum, 2quod Christianus. Atque haec jacula, magna felicitate ab se dispulit Dhonanus. Quid mirum? Stabat aperte pro eo caussae bonitas. Unde & Serenissimo Poloniae Regi gravissimae ac justissimae causae erant, cur eum benign adeo tueretur. Tum temporis etiam confessionem Fidei suae scripto comprehensam, & in lucem editam, non amicis tantum, sed magistratui quoque, & Regi ipsi, offerendam curavit. Tantum vero abfuit, ut dignitate pristina spoliaretur, ut illi Rex eam decreto publico firmarit: atque adeo manu propria decreti verba aliquot in Dhonani gratiam partim correxerit, partim liquidius exposuerit. Sed adversarijs sic quoque —Fervescere sanguis & ira,3 Scintillare oculi. Itaque ne tanto quidem patrocinio nixum accusare destiterunt. Et quanta sane corum fuerit cupiditas & malitia; argumento illud erit, quod postea quoque magno clamore eadem contenderent, ac sese à postulatis, &, ut vocabant, gravaminibus discedere velie penitus reciperent, imo nihil non in Principis see gratiam facturos sponderent; dummodo Dhonanum Burggravij dignitate, ad quam evectus erat, dejiceret. Magna, ac pene incredibilis est vehementia, atque inhumanitas aeruginosi rancidique pectoris. Sed quanto illi ferocius insaniebant, tanto plus laudis merebatur sapiens ac mansuetus Principis animus. Quasi aemulus fuisset Lesci Albi, Poloniae Principis, cujus praeclarum nomen nulla secula conticesc•nt. Erat illi Palatinus Sandomiriensis, Gonoricius Ravitus. Ejus & prudentia eximia, & summa in Principem fides, prope miraculi loco habebatur. Et tamen pravo quorundam impulsu nobilis ille Poloniae populus, cum de Republica constituenda solicitus regnum offerret L•sco, hanc paciscebatur conditionem, ut Gonoricium prius long à contubernio ac consilijs suis ablegaret.