A26815:1080
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atque idem in electionibus Caesarum, in comitijs Imperij, alijsque negotijs ad Reges Principesque Legatus, nec non militum, tum ad Juliacum, tum in Silesia tribunus, gloriam long maximam reportarat. Juvabat quoque Fabianum mirum in modum, cum utrumque latus clauderent praesentes; vel, absentibus etiam, medium se animo conciperet, inter perillustre fratrum par Achatium & Christophorum, utrumque Friderici Palatini, & in ditione ejus patria, & in regno Bohemiae, 1ab interioribus consilijs. Nam si ex his Achatium respiceret, summa delectation afficiebatur, quoties animo obversaretur, quanta cum laude quondam tum praefectus fuisset Walesassensis, tum augustissimi Friderici studiorum & morum Ephorus, & Consiliarius intimus. Exosculabatur ingenium candidum ac mite: amabat orationem prudentem ac disertam: mirabatur illam in rebus expediendis seu dextram gravitatem, seu gravem dexteritatem: quorum omnium egregia edidit documenta in legationibus ad Matthiam Bohemiae Regem, ad Regem Angliae, Daniaeque, item ad Principes alios. Nec graves minus causae erant, cur Christophorum in oculis gestaret. Eodem quippe hic apud Fridericum, ac Achatius, loco erat. Philosophiae erat callentissimus, nec minus scientiae militaris. Galliam Belgicam utramque accesserat non semel, quater Britanniam, Galliam octies, ad Reges Principesque, qua Germanos, qua externos, fuerat Legatus. Apud Maximilianum Archiducem, patri cognominem, Caesaris filium, Caesaris fratrem, inque Romano Imperio alios, sic Germanice perorarat, ut majore eloquentia, vel gravitate, vel studio, potuerit nemo: nec minori ingenij flumine, vel dicendi vi, idem Gallice fecerat apud Henricum IV. & Ludovicum XIII. Galliae Reges: parique orationis facultate idem Italice praestiterat apud Venetorum Ducem: denique apud Reges Principesque Magnae Britanniae, Hungariae, alios, Latino sermone disertissimus & fuerat, & habitus erat. In voluptate tanta, quam ex praeclaris adeo fratris liberis caperet Fabianus, illud ei extrema senectute haud exiguum vulnus inflixit, quod ex ijs septimum, septem ante obitum mensibus, lugere cogebatur▪ Theodericus is fuit, qui prope Renoviccium in Bohemia pulchre functus officio fortissimi Ducis, in ipsa pugna trajectus sclopeto, anno aetatis suae quadragesimo, vivendi finem fecit, atque omnibus pertriste sui desiderium reliquit.
Atque idem in electionibus Caesarum, in comitijs Imperij, alijsque negotijs ad Reges Principesque Legatus, nec non militum, tum ad Juliacum, tum in Silesia tribunus, gloriam longe maximam reportarat. Juvabat quoque Fabianum mirum in modum, cum utrumque latus clauderent praesentes; vel, absentibus etiam, medium se animo conciperet, inter perillustre fratrum par Achatium & Christophorum, utrumque Friderici Palatini, & in ditione ejus patria, & in regno Bohemiae,