A26815:1069
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dum in hoc stadio Fabianus impigre decurrit, totumque adeo consumit de• jum, ad eam aetatem paulatim devenit, qua dicuntur olim —Ut juvenes ferrent suffragia solely, Pontibus infirmos praecipitasse, senes.1 Et tamen viribus animi tum quoque valebat usque adeo, ut si par ei vitae spatium divinitus contigisset, ac Georgio Pontano, Venetorum Duci; paria cum illo, & ingenij alacritate, & acumine judicij, uti fecerat hactenus, porro etiam 2fuerit facturus. Erat autem Pontanus xcvi. annorum, prudentia adeo per aetatem non collapsa, ut legatos semper ipsemet audiret, ipse responderet, nec mentis acies unquam, nisi semestri ante obitum, sit visa hebescere. Sed erant longe gravissima, quae Dhonano suaderent, ut potius, jam quartum & sexagesimum aetatis annum supergressus, patria tranquillata, negotio investiturae Borussiae prope confecto, missionem à munere publico, & aulae peteret contubernio, quam ipsam à Principe, sed prope invito, impetravit. Aiebat autem Dhona•us, suas esse homini stationes, vitaeque periodos: nec satis convenire, ut, qui annum vitae lx. excessisset, diutius vel aulae compedibus contineretur, vel Principum concluderetur ergastulis: potius pauxillum ei temporis concedi oportere, quo sarcinas colligere tandem, atque migrationem in alterum seculum parare p•ssit. Insuper monebat, dan•um esse alijs locum, quo negotia ij quoque […].⟨p. 475⟩ —Quibus integer aevi Sanguis inest, solidaeque suostant robore vires.3 Quales perinde conducit senum inter subsellia ad prudentiam informari, quemadmodum juxta annosas arbours inserere novas expedit plantas, quae in locum intereuntium succedere aliquando valeant. Rudiarius ita factus est Dhonanus: verum sic quoque in otio illo negotiosus, quoad potuit, in salutem Patriae semper fuit, consulenti cuilibet promtus ac facilis, Principi suo maxime, •um autem Electori Palatino, erga quem animum fidelem ad extremum usque spiritum gessit. In hac quasi solitudine frequenter Dhonano in mentem veniebat vitae totius actae, cumprimis tot legationum: quas quatuor & triginta maxima cum laude obierat. Nempe quatuor quidem ad Imperatores & consilia Imperij; tres ad reges Daniae, atque Poloniae; reliquas autem ad Electoes,