A26815:1082
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nec longe post ad Belgas militatum abijt; obsidioni Retzij, Cliviae oppidi, interfuit; ea tempestate, qua Franciscus Mendoza, Aragoniae Admiralius, gentilitio concitus fastu, ne Romano quidem imperio parcens, Westphaliam vexabat crudeliter, inque hibernis apud Clivienses, magno eorum, nec facile obliterando malo, exercitum suum collo•abat. Sed enim Theoderico perjucundum postea spectaculum ⟨p. 483⟩fuit, eum, qui insolenter adeo see jactarat, fugatum, castris exutum, atque adeo captivum sisti Mauritio Nassovio, Principi Arausionensium fortissimo. Quo 1sub hero Dhonanus in juventute decc•nium integrum, & quod excurrebat, meruit: long profecto felicissimus, cui Imperator obtigisset, in quo, miraculi instar, virtus militaris signis adeo illustribus see extulisset. Nimirum exoptare quidem erat prudentis; sed fortunati fuit, eum consequi ducem, ad cujus normam fingere omnes actiones suas imitando posset. Sub hujus etiam ductu praelio ad Mulheimium interfuit: idque magnis animis, ut vel hoc argumento erit, quod signiferi munus obiens, ne tum quidem deseruerit stationem, cum se jam desertum à fortuna videret: quippe in facie sclopeti ictu sauciatus, equo etiam, qui veheret, vulnerato. Strenue item signum in hostem intulit prope Santenium, plenus ejus cogitationis, ut, quantum in se foret, Adolphi Nassovij, herois imperterriti, ulcisceretur mortem. Hinc quietiora aliquanto tempora eum sibi vindicarunt: nec illa tamen admodum diuturna. Triennio enim 2post in obsidione Juliacensi sub Elector Brandeburgico turmam equitum duxit. Quod bellum Theoderico omnino visum est memorabile, non modo copiarum splendour, & miro actorum cuniculorum artificio; sed etiam quod toto illo tempore, non coeli injuria, non morborum contages, non penuria annonae, afflixerit obsidentes. Quibus & hoc accessit, quod, utcumque diversae gentes, Galli, Angli, Scoti, Belgae, Germani, atque alij, sub uno Imperatore convenissent: nulla tamen in milite tam vario coorta unquam sint dissidia, nullae abalienationes aut contentions inter diversarum gentium Duces. Theodericus vero jam multis exercitatus casibus, magis magisque non umbratili, sed solidae litabat gloriae, qua absens etiam per ora hominum volitabat; futurumque erat, ut mortuus etiam in praestantissimi cujusque animo viv ret.