A26815:1077
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Imo inter omnia Christianorum certamina, quanto duriora sunt praelia castitatis, in quibus continua esse pugna solet, tanto pulchrior laetiorque victoria duci debet. Atque id cum in omni vitae genere: tum praecipue in vita tamaulica, quam militari, verissimum est: quippe quarum utraque tot undique illecebris abundet, ut difficile admodum sit, satis vel oculis cautum, vel castum sese animo praestare. Quantopere igitur praedicare convenit Dhonanum: qui talem se utrobique gessit, quales honestas esse matronas oportere, ajebat Livia. Clarissima haec Augusti conjux, cum forte ei obviam fierent nonnulli, qui nudato 1omni corpore ad supplicium raperentur; tale spectaculum aiebat perinde esse pudicae feminae, ac si statuas conspiceret. Nimirum ita judicabat, ubi pudor ac verecundia regnant, ibi animum hominis rerum impudicarum conspectu nequaquam ad pravas cogitationes abripi. Similiter animatus erat Dhonanus. Qui cum vivendum sibi cerneret in fece populi, unde occurrerent quandoque proritamenta inverecundiae; ille vel ex Democriti consilio, tempestive claudebat oculos, fenestras corporis, per quas mortem ipsam ascendere Propheta monuit: vel si non liceret vultum habere aversum, mentem tamen ita obfirmarat, ut illecebrae istae minime animum labefactarent ac dejicerent de statu honestatis. Mihi vero in hunc ejus coelibatum propius intuenti causas habuisse graves videtur, ob quas à vita hac socia, quam caeteroquin in nullo damnare mortalium, imo maximopere commendare solebat, ipse foret alienior. Siquidem uni quasi gl•bae affixis conducibile est conjugium, quales necessariam domi familiae operam dare possunt. At dispar eorum ratio est, qui more corporum coelestium, crebro mutant stationem: quoniam hi propria negligere, uxoris etiam amplexui, qui quodammodo est anima & vita conjugij, subducere see necesse habent. Atqui Fabiano optima vitae pars, ac soboli procreandae aptissima, partim peregrinationibus, legationibus partim, ijsque & multis & diuturnis, effluxerat. Plurimum etiam sibi vindicarant assidua Principum negotia. Adhaec inter arma nunc menses, nunc annos totos consumserat: certamque interea vix uspiam sortitus erat sedem. Senio vero jam proximus, vitaeque paullo tranquilliori deditus, matrimonio abstinebat, quod non modo aetas illa aliquanto sit tardior, & iniquior proli procreandae; sed utcumque etiam liberis augeatur, tamen diu superesse nequeat educationi;
Imo inter omnia Christianorum certamina, quanto duriora sunt praelia castitatis, in quibus continua esse pugna solet, tanto pulchrior laetiorque victoria duci debet. Atque id cum in omni vitae genere: tum praecipue in vita tamaulica, quam militari, verissimum est: quippe quarum utraque tot undique illecebris abundet, ut difficile admodum sit, satis vel oculis cautum, vel castum sese animo praestare. Quantopere igitur praedicare convenit Dhonanum: qui talem se utrobique gessit, quales honestas esse matronas oportere, ajebat Livia. Clarissima haec Augusti conjux, cum forte ei obviam fierent nonnulli, qui nudato