A26815:1090
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
pridie tamen quam vita excederet, Christophoro, è fratris •ilijs natu minimo, quod clade Pragensi any M DCXX. majorem pene, quam ferendo foret, jacturam fecisset, liberalius aliquanto, ac caeteris, consulendum sibi codicillis putavit. Cumque prospiceret ⟨p. 488⟩hunc in modum sanguine proximis: alterum tamen, quo praescripto religionis tenemur omnes, minime neglexit. Ex reliquis enim bonorum, quibus carere haeredes suos posse animadverterat, ita derivabat beneficentiam suam, ut inde partem haurirent famuli & asseclae, ne minimo quidem ex domesticis atque familiaribus indonato abeunte: partem caperent invalidi senes, hominesque miserabiles in Nosocomijs, Xenodochijs, aut domi suae paupertatem inutili pudore regents: partem denique carry auferrent consanguinei, propinqui, amici. In qua dispensatione ei, ex mente B. Ambrosij, quasi norma quaedam & velut 1amussis erat, fides sincera, & providentia perspicax: dabatque operam sedulo, ut, quod B. Gregorius requirebat, charitas cum prudentia, prudentia cum charitate 2jungeretur. Quippe nisi in legando hac fuisset caution usus, potuisset, opinor, idem ei objici, quod Diogenes cuidam sine judicio quidvis cuivis largienti: Male sit tibi, qui Gratias, quae virgines sunt, fecisti meretrices. Vere enim prostituimus beneficia, non conferimus, nisi accipiant ij, qui vel egeant, vel opibus honeste uti sciant. Atque ut hic prudentia, ita in morbo fortitudo ejus •luxit: etiam cum pertinaces illi ex calculo dolores ac cruciatus indies invalescerent; imò vim omnem spirituum ac corporis magis & magis resolverent ac lab•factarent. Hic opinor, mollicellus aliquis, ac suo quondam judicio beatulus, nunc deserturus quicquid carum habuerat, vix lacrymas tenuisset. Dhonani vero —patientia cunctos Hos superat casus.3 Nempe in illis acerbissimis doloribus innitebatur divini numinis providentia, & paterna ejus misericordia. Animo quoque abversabatur dictum illud aureum, ex Stoa profectum: Dolor omnis levis est, si ferre possum; brevis est, si ferre 4