A26815:1093
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Precationes antea à se compositas, de fonte sacri codicis haustas, ex legentis ore inscribebat cordi, & Suspiria sua suspirijs sibi applicabat. Usque ado in oratione non d•fici•bat, quamdiu vitae ullus superesset spiritus: quem ille pridie Nonas Junij 1extremum commendavit Deo, placideque adeo reddidit, ut semnum capi•nti similior videretur. Dhonanum vere jam undique felicem! imo nunquam futurum felicem, nisi ad hunc beatitatis portum vela remosque convertisset. In terris cum beare videbantur, prudentia, virtus, honour, potestas, divitiae, deliciae. Quanto nunc illa omnia sunt pr••iosiora in coelis! In terris magnum erat, doctrina atque usu consecutum fuisse, quicquid prope in hominem cadere possit. Sed per n•bulam sese offerebant universa. Coelum omnia sine errore exhibet speculo purissimo juxta & amplissimo. In terris ad amorem Dei, & proximi dilectionem, ita consilia sua referebat, ut gratus Deo, gratus hominibus esset; ijs etiam, qui instituta ejus non undiquaque comprobarent. Sed deficiebat saepe conatus in communi imbecillitate, quam longanimus Deus tolerare solet. In coelis omnem omnis virtutis api••m tangit: quippe ubi Christi perfectio nostra sit; ex cujus plenitudine accipimus, quotquot jus filiorum consecuti sumus. In terris proxime assidebat magnatibus: crebro etiam Principibus, quandoque 2Regibus, vel etiam Caesaribus. Sed illa dignitas erat desultoria. In coelis, posteaquam vicit, dedit ei Christus assidere sibi in throno suo, quemadmodum 3ipse vicit, sedetque in throno Patris sui, Principis regum terrae; Regis regum, ac Domini dominantium. In terris potesiatem exercebat non tantum territorio suo in subditos proprios: sed etiam in milites, vel cives illos, quos principalis ei commiserat auctoritas. Verum potestas illa etsi humano judicio videretur esse in multos, paucorum tamen erat mortalium, pauciorumque annorum, si cum novo hoc imperio conferatur. I•lic enim constitutus est cum servo fideli super omnia bona coelestis patrisfamilias: illic possidet paratum