A26815:1103
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quemadmodum vero astri, quod diem facit, quando è nocte emergit, ortus non sine admiratione spectatur; sic ipsa Heroum origo dignissimum sui spectaculum praebet. Hanc ab augusta Nassoviorum Gente noster habet, quae nec taceri ob summum splendorem debet, nec pro dignitate hic commendari potest. Historiae ea argumentum est, non Orationis. Antiquitatum vis, supra mille sexcentorum retro annorum vetustatem multis assurgere videtur, qui Nasuam antiquissimae Suevorum gentis Ducem in Julij Caesaris Commentarijs legunt. Ad Equitem quendam Romanum ejusdem Caesaris militiam amplexum Nassoviorum stirpem referunt alij. Sed ut maximorum etiam fluminum ortus latent: sic & illustrissimarum, quod & ipsum ad Majestatem facit, familiarum origins in abdito sunt, sive quia priscorum simplicitas de sua potius virtute quam de Majorum imaginibus solicita fuit, sive quia monumenta id genus temporum iniquitate nobis interversa fuere. Quamvis vero haudquaquam ad nomina vel sublestae, vel ambiguae saltem sidei ascendamus, nec Severi Imperatoris tempora putemus, quibus in Theodosio quodam Nassovios vel reperiunt alij vel quaerunt, nec Didierios, Walravios, & Gero•dos Nassovios è sexti septimive Seculi caligine erutos repetamus, majori fiducia ad Henrici Aucupis Imperatoris Romani tempora, adcoque ad seculum à Christo nonum, itur, quo Illustrissimam Nassoviorum gentem jam claruisse, & Otthonis Nassovij bello Pannonico prae•ecti expeditio, & Hastiludiorum indices, & instrumentorum aliorum documenta probant. Dignitatem quaeris & splendorem, plures Gens ista maximorum exercituum Imperatores, Geldriae & Zutphaniae per trecentos triginta & amplius annos Dominos, Belgio universo in Engelberto praefectum, quinque Moguntinae & Trevirensi Sedibus Electors, Diethericum, Gerlacum, Joannem, & Adolphos duos; Immo & ante quatuor propemodum Seculorum decursum in Adolpho Nassovio Caesarem Imperio Romano dedit, &, quod ominosum Nepotibus, Principem jam tum cum Austriacorum odijs & aemulatione commissum, nec humana, sed fatali ultione vindicatum. Nec parum decoris ad splendidissimae Gentis dignitatem accedit, quod praeter Austriacas, Bavaricas, Sabaudicas, Lotharingicas, Hassiacas, aliasque, Electorijs etiam, immo Regijs affinitatibus jam pridem clarissima fuit.
Quemadmodum vero astri, quod diem facit, quando è nocte emergit, ortus non sine admiratione spectatur; sic ipsa Heroum origo dignissimum sui spectaculum praebet. Hanc ab augusta Nassoviorum Gente noster habet, quae nec taceri ob summum splendorem debet, nec pro dignitate hic commendari potest. Historiae ea argumentum est, non Orationis. Antiquitatum vis, supra mille sexcentorum retro annorum vetustatem multis assurgere videtur, qui Nasuam antiquissimae Suevorum gentis Ducem in Julij Caesaris Commentarijs legunt. Ad Equitem quendam Romanum ejusdem Caesaris militiam amplexum Nassoviorum stirpem referunt alij. Sed ut maximorum etiam fluminum ortus latent: sic & illustrissimarum, quod & ipsum ad Majestatem facit, familiarum origines in abdito sunt, sive quia priscorum simplicitas de sua potius virtute quam de Majorum imaginibus solicita fuit, sive quia monumenta id genus temporum iniquitate nobis interversa fuere. Quamvis vero haudquaquam ad nomina vel sublestae, vel ambiguae saltem sidei ascendamus, nec Severi Imperatoris tempora putemus, quibus in Theodosio quodam Nassovios vel reperiunt alij vel quaerunt, nec Didierios, Walravios, & Gerodos Nassovios è sexti septimive Seculi caligine erutos repetamus, majori fiducia ad Henrici Aucupis Imperatoris Romani tempora, adcoque ad seculum à Christo nonum, itur, quo Illustrissimam Nassoviorum gentem jam claruisse, & Otthonis Nassovij bello Pannonico praeecti expeditio, & Hastiludiorum indices, & instrumentorum aliorum documenta probant. Dignitatem quaeris & splendorem, plures Gens ista maximorum exercituum Imperatores, Geldriae & Zutphaniae per trecentos triginta & amplius annos Dominos, Belgio universo in Engelberto praefectum, quinque Moguntinae & Trevirensi Sedibus Electores, Diethericum, Gerlacum, Joannem, & Adolphos duos; Immo & ante quatuor propemodum Seculorum decursum in Adolpho Nassovio Caesarem Imperio Romano dedit, &, quod ominosum Nepotibus, Principem jam tum cum Austriacorum odijs & aemulatione commissum, nec humana, sed fatali ultione vindicatum. Nec parum decoris ad splendidissimae Gentis dignitatem accedit, quod praeter Austriacas, Bavaricas, Sabaudicas, Lotharingicas, Hassiacas, aliasque, Electorijs etiam, immo Regijs affinitatibus jam pridem clarissima fuit.