A26815:1105
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quamvis vero vel à solo Gulielmo Arausionensi, Herois nostri Parent, Nassovici generis series arcessenda foret, satis ille decoris in Gentem suam inusitata animi magnitudine intulit, ut vel splendidissima censeri possit. Nemo sane de tanti Principis virtutibus sine stupore cogitare potest, qui maximos ex tota antiquitate Heroas vel expressit, vel superavit. Cujus juventus Aulam inter & Castra exercita, arcanorum & negotiorum capacissima indole see sagacissimi ingeniorum arbitri Imperatoris amori judicioque ita commendavit, ut in majorine gratia an existimatione apud ipsum fuerit, inter incerta haberi possit. Enimvero non interioris admissionis, sed primae apud ipsum fuit, & juvenis etiam, five consilijs admotus & legationibus, sive militaribus imperijs, & maximis Ducibus oppositus, omnes admirationis implevit. Immo in tam flagranti apud Carolum gratia fuit, ut nec translationis Imperij in Ferdinandum fratrem, nec Belgij in Filium Hispaniarum Monarcham alius praeter ipsum vel arbiter esset, vel interpres. Nec Philippus quicquam unquam gravius luit, quam quod plus aliorum odijs tantam virtutem minus comiter habendo, quam Patris commendationi eam demerendo tribuit. Cui, per Granvellani arts, Albani immanitatem, afflictique Belgarum populi calamitates irritatae, nequicquam multorum regnorum potentiam, immo omnem sui Tagi & Indorum gazam opposuit, donec qui virtute vinci non poterat, subornato percussore, flagitio ad omnem posteritatem infamy, tolleretur. Invicto isti Principi Gens vestra, Auditors, vitam debet & spiritum, post Deum immortalem, & quicquid vel magni pro Libertate gessit, vel cum ea hosti extorsit. Quae quanta sint, hodie demum intelligere videtur. Nec alium nostro Heroi Patrem esse decebat, quam qui & libertatis vestrae Parens esset. Majorem sane ea aetate habere non potuit. Ne Matrem quidem, qui tantus esse debebat, habere debuit, quae non Heroum sanguis esset. Fuit ea Aloysia Colinia, Illustrissima & Magni animi foemina, Gasparis Colinij, Maris in Franciae Regno Praefecti filia, quo majorem consilio, magnanimitate, rei militaris scientia, & quod caput est, pietate ac integritate Gallia seculo superiore non vidit.
Quamvis vero vel à solo Gulielmo Arausionensi, Herois nostri Parente, Nassovici generis series arcessenda foret, satis ille decoris in Gentem suam inusitata animi magnitudine intulit, ut vel splendidissima censeri possit. Nemo sane de tanti Principis virtutibus sine stupore cogitare potest, qui maximos ex tota antiquitate Heroas vel expressit, vel superavit. Cujus juventus Aulam inter & Castra exercita, arcanorum & negotiorum capacissima indole se sagacissimi ingeniorum arbitri Imperatoris amori judicioque ita commendavit, ut in majorine gratia an existimatione apud ipsum fuerit, inter incerta haberi possit. Enimvero non interioris admissionis, sed primae apud ipsum fuit, & juvenis etiam, five consilijs admotus & legationibus, sive militaribus imperijs, & maximis Ducibus oppositus, omnes admirationis implevit. Immo in tam flagranti apud Carolum gratia fuit, ut nec translationis Imperij in Ferdinandum fratrem, nec Belgij in Filium Hispaniarum Monarcham alius praeter ipsum vel arbiter esset, vel interpres. Nec Philippus quicquam unquam gravius luit, quam quod plus aliorum odijs tantam virtutem minus comiter habendo, quam Patris commendationi eam demerendo tribuit. Cui, per Granvellani artes, Albani immanitatem, afflictique Belgarum populi calamitates irritatae, nequicquam multorum regnorum potentiam, immo omnem sui Tagi & Indorum gazam opposuit, donec qui virtute vinci non poterat, subornato percussore, flagitio ad omnem posteritatem infami, tolleretur. Invicto isti Principi Gens vestra, Auditores, vitam debet & spiritum, post Deum immortalem, & quicquid vel magni pro Libertate gessit, vel cum ea hosti extorsit. Quae quanta sint, hodie demum intelligere videtur. Nec alium nostro Heroi Patrem esse decebat, quam qui & libertatis vestrae Parens esset. Majorem sane ea aetate habere non potuit. Ne Matrem quidem, qui tantus esse debebat, habere debuit, quae non Heroum sanguis esset. Fuit ea Aloysia Colinia, Illustrissima & Magni animi foemina, Gasparis Colinij, Maris in Franciae Regno Praefecti filia, quo majorem consilio, magnanimitate, rei militaris scientia, & quod caput est, pietate ac integritate Gallia seculo superiore non vidit.