A26815:1106
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quippe qui, rebus maximis pro suo Rege gestis, potentissimi Regni vires, quorundam artibus non semel in se conversas, exigua manu sustinuit, retudit, fregit, ac tandem intrepida, qua suum fatum & latronis ferrum excepit, constantia hostibus ipsis ingentem sui admirationem reliquit. Tantis Parentibus nihil nasci potuit nisi magnum & insolitum. Nec Germani Gallicique sanguinis mistura Heroi nostro sine divino munere obtigit, ut, qui maximus esse deberet, utriusque Gentis toto Orb clarissimae decora temperamento singulari unus referret. Et ut Natura, antequam deficiat, defectionem sui nisu extraordinario vel ulciscitur, vel compensat; sic & in ultima Gulielmi prowl totum illum Heroem Orbi repraesentatum voluit, paucis mensibus antequam millesimo quingentesimo octogesimo quarto, qui & Nostro natalis fuit, Anno, conducto isto parricidio, quae seculorum nostrorum regias etiam mortes licitantium infamia est, periret. Ita cunas Heros noster sanguine paterno propemodum conspersas habuit, ut & in ultionem Summi Parentis natus videretur, & ad Belgicae libertatis vindicias suprema Patris voce vocari. Ipsa vero Delphorum Urbs, quae piaculari flagitio ⟨p. 497⟩Gulielmum sibi & bonis omnibus •reptum vidit, Fredericum Henricum, velut alterum Libertatis vindicem, prima nascentem excepit. Et quamvis praeclaris see ornamentis commendet, majus tamen non habet, quam quod ei ex tanti Principis natalibus accedit, & quod fidissima magnorum cinerum custos illos Heroas condit, quos Orbis universus stupet.
Quippe qui, rebus maximis pro suo Rege gestis, potentissimi Regni vires, quorundam artibus non semel in se conversas, exigua manu sustinuit, retudit, fregit, ac tandem intrepida, qua suum fatum & latronis ferrum excepit, constantia hostibus ipsis ingentem sui admirationem reliquit. Tantis Parentibus nihil nasci potuit nisi magnum & insolitum. Nec Germani Gallicique sanguinis mistura Heroi nostro sine divino munere obtigit, ut, qui maximus esse deberet, utriusque Gentis toto Orbe clarissimae decora temperamento singulari unus referret. Et ut Natura, antequam deficiat, defectionem sui nisu extraordinario vel ulciscitur, vel compensat; sic & in ultima Gulielmi prole totum illum Heroem Orbi repraesentatum voluit, paucis mensibus antequam millesimo quingentesimo octogesimo quarto, qui & Nostro natalis fuit, Anno, conducto isto parricidio, quae seculorum nostrorum regias etiam mortes licitantium infamia est, periret. Ita cunas Heros noster sanguine paterno propemodum conspersas habuit, ut & in ultionem Summi Parentis natus videretur, & ad Belgicae libertatis vindicias suprema Patris voce vocari. Ipsa vero Delphorum Urbs, quae piaculari flagitio